eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6707. 1644 februari 13. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Magna, nec miranda tamen, hic est pecuniae inopia. Dicuntur XX milliones intra

    132

    tempus breve missi extra regnum sub exercituum nomine,2 sed maxime Romam,3 quo semper respicit cardinalis Mazarinus ob huius aulae incerta. Idem cardinalis dat decies mille scutatos annuos, non sane de suo, Riverio et Gallassio,4 ut per eos ducem Aurelianensem, qui facile eum posset evertere, habeat propitium. Videtur hoc anno et externum bellum grave fore Galliae,5 et facile accessuri motus interni. Nam dux Vindocinensis a Vindocina Anetum rediit, fretus benevolentia vicinae nobilitatis, et reginae significavit venisse se propius si quis ipsum quaereret. Motus sunt et in Normannia, et alibi motuum semina. Qui res gubernant, rumores spargunt se quatuor exercitus vere appetente habituros: unum in Italia sub principe Thoma, in quem Gallia datura sit decem hominum millia, Sabaudia et Pedemontana regio sex millia; alterum in Catalania, quo sunt qui putant iturum ducem Anguianum; in Alsatia; maximum vero in fine Belgico sexies mille equitum, XXIV peditum, quibus imperaturum se dicit dux Aurelianensis.

    De Uberlinga servanda vix ulla spes est. In Helvetiis pro Gallia scribuntur tres centuriae et bis mille ad cohortium supplementa. Datur duci Aurelianensi praefectura Languedociae; duci Anguiano Pictonum, Sanctonum, Ingolismae; Chombergio Metis, Tullorum, Viroduni. Laborat parlamentum, ut inter ducem Guisium et Coliniacum rixa ad concordiam perducatur. Cum Roma non bene firma hic concordia est. Et hic nuntius, Romae legatus Gallicus ab aditu abstinentur. Marescallus vicecomes Turenae apud Remiremontium se suosque habuit. Sed cum is locus per pacta pridem belli incommodis sit exemtus, quaeret alibi hiberna ac forte apud comitatenses Burgundos. Dux Lotharingiae tributa pergit exigere de terris Cisrhenanis, in quibus et Mogontiacenses sunt et Darmstadianae. Magna praesidia posuit Valdervangae, ad Sanctavotum et Longuiacum. Nunc copiarum maximam habet partem inter Mosam et Sambram, qui Sabis6 Caesari.

    Civitas Parisiensis graviter apud reginam questa est ob non solutos reditus a regibus pridem constitutos et magistratuum honoraria. Cum princeps Condaeus iesuitarum tutelam susceperit, ita ut librum pro eis scripserit, universitas Parisiensis, quae vulgo ex maxima sui parte Sorbona dicitur, in tutelam se dedit ducis Aurelianensis. Anna princeps Mantuana libellum edidit pro suo matrimonio cum duce Guisio. Dux Espernonius suspectum se fecit aulae, quod sine eius notitia iter in Biscaiam suscepit.

    Dux Parmensis est Venetiis cum bona spe pacis, ita ut Castrum et alia bello capta utrinque reddantur. Dicitur hic elector Brandeburgicus in matrimonium petiisse ducis Aurelianensis filiam; additur eum qui ob id missus fuerat,7 non cum pleno responso sed cum donis et spe remissum.

    Francofurto discimus dare Bavarum ducenta imperialium thalerorum millia ad augendum Hazfeldii exercitum, ita ut is perveniat ad XII hominum millia, eamque summam adiectum iri ad ius veterum pignorum. Est iam conventus Passaviae archiducis Leopoldi pro imperatore, legatorumque ab Hispania et Bavaria de rebus, ut dicitur, summis. Conventus qui Francofurti est, non dissolvitur. Decretum fecit de collegio Spi-

    133

    rensi; tributa quae imperator poposcit, etsi quidam dicunt pleno ad id ordinum consensu opus, defugi non poterunt. Est ibi pro Hispaniae rege Lucemburgici praeses.8 Parantur sex exercitus: is qui est sub Gallassio, Bavaricus, Lotharingicus, Hazfeldicus, Lamboianus, circuli Westfalici, quem imperator non minus suum existimat quam caeteros. Imperator afflictus lapsu de equo revalescit. Ad iuvandum Daniae regem dicitur ferri satis aula Viennensis, sed difficultas prospici ex itinere, ubi parum sit unde et homines et equi alantur. Hazfeldius in Turingiam videtur concedere. Invitatur a Saxone ad Lipsiae obsidium, at forte imperator eo utetur ad res se propius tangentes, quale est Olmutzii et Sveinitzii obsidium. Spes pacis per Italiam facit, ut iam nunc imperator apud Ethruscum, Gallia apud Venetos agant de conducendis iis militibus qui illic per pacem superfluent. Haec sunt quae ex Germania intelligimus.

    Ex Anglia vero Scotorum primum advenisse agmen et procedere inter Barwicum,9 quod in limite est, et Novum Castellum. Weimuthum advenisse Hibernos octingentos; ei parti de Plimutho, quae adhuc a parlamentariis defenditur, advenisse auxilia et res necessarias. Gorinus, qui hic est legatus extra ordinem, literas scripserat ad Angliae reginam, ut sibi liceret de regni monilibus, quae huc attulerat, alia vendere praeter quae vendiderat. Eae literae quanquam missae fuerant simul cum literis reginae regentis ad Harcurtium, quae Harcurtio sunt redditae, deprehensae apertaeque sunt a parlamentariis; et ob res regni exportatas damnatus Gorinus ut patriae hostis, crimine, ut ibi loqui solent, eximiae proditionis. Comiti Harcurtio nec cum rege nec cum parlamento bene convenit. A rege poposcit, ut parlamentum pro legitimo agnosceret. Noluit rex et contrarium illi parlamento parlamentum convocavit Oxoniam. Sed cum ex multis regionibus nulli mitterentur et quidam eorum qui mittebantur, essent regi suspecti, dilata est in aliud tempus haec cogitatio. Frater ducis Hamiltonii, qui captus apud regem erat, evasit et adiunxit se legatis Scoticis qui sunt Londinii. Offendit autem idem Harcurtius parlamentarios literis ab Oxonia scriptis ad eorum oratores parum honorifice. Praeterea in literis illis domini Gorini comprehensum erat habere Harcurtium mandata, ut in omnibus se voluntati regis Angliae accommodaret. Videtur res ibi ad longum ire bellum ad Belgici belli exemplum. Ego, qui et Hispanica consilia, quae in aula Oxoniensi multum valere dicuntur, scio rebus nostris esse adversa10 et tamen exemplum temere in reges arma sumendi improbo, nihil aliud in hac re video quid facere debeam quam Deo rem permittere; cuius paternae benevolentiae, excellentissime et illustrissime domine, vitam, valetudinem et consilia Sublimitatis tuae commendo,

    Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
    H. Grotius.

    III/XIII Februarii anno 1644.

     

    Ragozium retro ivisse audimus. In Anglia Warwicum captum a parlamentariis, Scotos in Hibernia male habitos.11 Inter Wallerum et praefectum Cicestriae, ambos parla-

    134

    mentarios, grave esse dissidium. Tolosae ingens numerus anuum maxime flammis addicitur ob grandines et mures excitatos. Dux Incolismensis annos habens LXXXIV virginem duxit nobilem annorum XVII in spem prolis.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Pecuniae inopia, a Mazarino. Motus interni. Belli apparatus. De Uberlinga desperat. Delectus in Helvetia. Alia Gallica. Lotharingi facta. Parisiorum querelae. Condaeus iesuitarum, Aurelianensis Sorbonae tutelam suscipit. Mantua(n)ae libellus pro suo matrimonio. Espernonius aulae suspectus. Parmensis tractat de pace. Rumor de Brandenburgi(co) matrimonio. Pecunia a Bavaro data ad exercitus augmentum. Conventus Passaviae. Et de conventus Francofurtensis actis. Imperator sex exercitus parat; ex lapsu de equo aegrotat; cur Danum nondum iuverit. Quo tendit Hazfeldius. Spes pacis in Italia. Anglica; eiusdem regis legatus apud Gallos (a) parlamento proditionis damnatus. Harcurtius nulli (p)artium acceptus. Ragozius retro ivit. De bello Anglicorum civili. Tolosae anus combustae. Incolismensis matrimonium.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 181; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 390 no. 519. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 196. Zie voor een andere overlevering van de brieftekst, Grotius' brief aan Johan Oxenstierna (no. 6708).
    2 - De subsidies aan Zweden, de Republiek, Hessen-Kassel en andere bondgenoten.
    3 - Kardinaal Jules Mazarin bereidde zich al voor op de verkiezing van een nieuwe paus. Op 23 januari 1644 schreef de vredesonderhandelaar kardinaal Alessandro Bichi aan Mazarin; ‘Pour ce qui est de gagner des cardinaux au service de la France, soit ouvertement ou secrètement ... je suivrai l'ordre que vostre Eminence m'en envoie. Je ne lui saurais dire, pour cette heure, quel argent il y faudra’ (Chéruel, Histoire de France pendant la minorité de Louis XIV I, p. 238-239).
    4 - Louis Barbier, abt van La Rivière, de politieke leidsman van Gaston van Orléans, en secretaris Léonard Goulas (1594-1661), heer van Frémoy (G. Dethan, Gaston d'Orléans, p. 161-167, en Les papiers de Richelieu III, p. 93).
    5 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 13 februari 1644 (no. 6706).
    6 - Sambre, in het Latijn: ‘Sabis’ of ‘Saba’; vgl. Caesar, De bello Gallico 2, 16.
    7 - Anne-Marie-Louise van Orléans (1627-1693) (‘la Grande Mademoiselle’), hertogin van Montpensier. Zij kan van de Brandenburgse afgezant Winand Rodt iets vernomen hebben van de plannen van de trouwlustige keurvorst Friedrich Wilhelm (Urk. u. Act. I, p. 608-610 en p. 624).
    8 - Peter (Pierre) von Weyms († 1657), president van de Raad van Luxemburg, woordvoerder van de Bourgondische Kreits op de Frankforter ‘Deputationstag’ (Acta pacis Westphalicae; Diarium Lamberg, p. 10, en BNB XXVII, kol. 274).
    9 - De copieën in Dresden en Stockholm geven: ‘Barmuthum’ (= Berwick upon Tweed).
    10 - De Zweedse ambassadeur had steeds geijverd voor een koninklijk Frans-Engels verbond tegen de pretenties van de keizer, de koning van Spanje en de hertog van Beieren. Blijkens een vertrouwelijke brief van de Staatse diplomaat Johannes Polyander van Kerckhoven aan Frederik Hendrik, dd. 13 juli 1643, hadden diens pleidooien gehoor gevonden aan het Franse hof: 'Le sieur Grotius mande que la Royne Régente estoit résolue d'assister le Roy d'Angleterre, pour l'ayder remettre en son authorité, et qu'elle estoit aussi résolue de faire avec s. M. une ligue défensive contre tous et quelconques, et mesmes, si le Roy y poulvoit estre persuadé, une offensive contre l'Espagne, pour la restitution du Palatinat; vgl. no. 6271 (dl. XIV).
    11 - Volgens de Gazette 1644, no. 17, dd. 13 februari 1644, konden de Schotten zich niet langer in Ierland handhaven.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]