Illustrissime et excellentissime domine legate,
Postquam ex literis Excellentiae vestrae comperi non ingrata fore literarum mearum officia, nullam intermittere occasionem statui Excellentiae vestrae quae in his oris geruntur significandi. Iter vero meum bimestre2 et quod excurrit, Jutlandiam versus, impediit quominus officio meo exactius defungi potuerim. Monasterium vero nunc tandem appulsus, in quantum occasio et materia scriptionis non defuerit, nihil a me desiderari patiar, quin perpetuam sui memoriam apud me vigere Excellentia vestra intelligat.
Pacis tractatus in eo nunc haerent, primo quod ab electoribus caeterisque Imperii ordinibus nulli adhuc legati convenerint, sine quibus quam nulla institui poterit pacificatio, Excellentia vestra probe intelligit.3 Interea a caesareis legatis et Hispanis procuratoria mutuo extradita sunt,4 et quid in illis utrinque desideretur, significatum. Osnabrugae idem tentarunt legati Sueciae, sed cum dilationem petierint ibidem morantes legati caesarei, quia vel forte nondum plenipotentiam habent, vel Daniae regi in eo gratificari student,5 omnis interea communicatio in locis utrisque suspenditur. Nostri et Gallici legati
417
post deliberationem de locis et caeremoniis aliquamdiu habitam in medio loco Harcotten,6 domo quadam nobilium inter Osnabrugam et Monasterium, post 12 abhinc dies convenient.Campimareschallus Torstenson postquam Holsatiam et Jutiam occupaverat, hostem amplius non invenit, nec ob paucas insulas, ex ipsa Suecia forte melius vexandas, mari se committere necesse iudicat. Reditum meditatur in Germaniam, iamque Duglassum cum 4 equitum legionibus praemisit, et Wittenbergum cum peditum parte,7 ut ipsum brevi subsecuturum facile sit coniicere. In Scania quid interim geratur, non facile constat. Hornium loca quaedam occupasse8 regemque Gotheburgi obsidione tentata brachium perdidisse rumor est,9 de quibus cum certius constiterit, ut et de aliis, Excellentiam vestram faciam certiorem.
Praeter haec, illustrissime domine, conceptum nuper in Jutia legitimum erga Danos odium extinguere et lenire nequeo antequam id Excellentiae vestrae liberius communicem. Ex eo id autem procedit, quod quicquid de veteribus Gothis eorumque in Europam et Asiam diffusione et virtute bellica praeclare memoratur ab historicis, id non Gothis sed Jutis suis tribuendum acerrime contendunt impudentissimi Dani, scilicet propriae laudis egeni aliena et quidem a vicinis furata ambitiose illos gloriari oportet. Inter alias, quod ridiculum est, hanc obtendentes rationem, quod siquidem J prolixum tanquam G pronuntietur ab Hispanis, illo errore Juti et Jutlandi nunc dicuntur, cum antiquitus Gothi dicti sunt, et illi ipsi sunt de quorum maioribus mentio fit in historiis. Ignoscendum esset errori plebeiorum, si illi nimio sui amore et ambitione desiperent. Sed quod docti omnes Cimbrorum gloria non contenti Gothicam quoque sibi tribuere perperam velint, ambitio non excusanda videtur. Inter alios qui ad manus mihi venerunt authores Danicos tam Latini quam materni sermonis, professorem Hafniensis academiae modernum, Olaum Worm,10 in antiquitatibus illorum maxime exercitatum, magis miror,
418
qui sibi quoque hisce nugis adblandiri voluit. Ac ita inter illos coepta latius diffunditur haec opinio, ac si praeter Jutiam nulla superesset Gothia occidentalis et orientalis - quam pro regia Maiestate per septennium et adhuc guberno - unde Gothi veteres oriundi. Non ignoro Excellentiam vestram affectione Gothum esse, ac ideo eorum quae nationi contingunt, participem, in nostris porro omnibusque aliis monumentis et historiis tam probe versatam,11 ut de illis plus quam alius iudicare et decernere possit, et haec causa est, quod Excellentiae vestrae haecce tam confidenter communico. Forte non inutile iudicabit Excellentia vestra occasione aliqua data huius in operibus suis meminisci et de Danica temeritate iudicium aliquando suum interponere. Sin minus, placeat rogo Excellentiae vestrae cogitationes mihi suas super hoc negotio communicare.Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram ab omni malo diutissime conservet,
Excellentiae vestrae ad officia et studia paratissimus,
Schering Rosenhane.
Monasterii, die 7 Maii stylo vetere anno 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Iunii.