Nobilissime et amplissime domine,
Quo magis desidero et desiderare debeo, ut tantis affectus a regno Suediae honoribus aliqua in parte me praestem ei utilem, eo magis expeto ut de rebus illis edocear quae mihi materiam praebeant,2 in qua me ad gloriam et commoda Suediae exerceam. Ideoque et omnes Suedos et in iis Nobilitatem vestram saepe rogabo, ut eorum auxilio ea ediscam quae istuc pertinent, vicem repensurus ubi potero pro isto beneficio.
Legatos ab electoribus venturos puto et partem habituros cum imperatore in regendo pacis negotio. Illi Imperium referent, caeteri principes ac civitates mittent si volent, sed ita ut sua desideria perferant non ad colloquium generale, sed ad imperatoris et electorum legatos.3 Videtur mihi potestas ab imperatore suis data nihil habere vitii,4 neque longa esse mora, donec pro Dano5 pacificatores soli sumantur Veneti.6 Avebo scire quibus modis inter se coibunt legati reginae nostrae et Galli;7 nam et Galli omnes et praecipue dominus Davausius miri sunt captatores honorum maiorum, et quicquid arripere possunt in acta referunt tanquam monumentum possessionis et de eo mirifice hic se iactant. Dubito an res nostrae cum Dano eo sint in loco, ut dominus Torstensonius ex iis locis in quibus rem bene gessit debeat discedere.8 Plus saepe in duce positum est quam in exercitu. Et ostendit illustrissimus dominus Torstensonius non pedes esse, sed
472
caput quod imperet.9 De Scania10 et Gottenburgo11 eo magis instrui velim quo ea propius Suediam tangunt.Ad quaestionem illam antiquariam quod attinet,12 ita sentio, et praeter famam veterem nominaque apud nos restantia habeo magna documenta ex Graecis et Latinis scriptoribus, quibus id affirmem, Gothos venisse ex vestris partibus et ex vicinis locis Xanziae13 Vandalos. Eos autem cum transirent per loca proxima quae nunc Dani tenent - quorum nomen non invenitur nisi paulo ante Justiniani imperatoris tempora, cum Suethonum nomen - ita habuere libri veteres - sit apud Tacitum14 - reliquisse de suo nomen Jutiae.15 Nam J consonam cum G, et O vocalem cum U apud Germanicas gentes commutari solitas certissimum est; itemque ex Vandalis Wendsustelae.16 Nam et longius progressi Gothi nomen suum dedere Pomeraniae, ubi Guthones ponit Tacitus.17 Nam Gothi et Guthones idem est nomen, ut Franci et Francones, Burgundi et Burgundiones, altero nomine facto ex singulari, altero ex plurali numero, qui veteribus Germanis in ON desinebat, ut nunc in EN. Sic et ad Euxinum Pontum Gothia est ab antiquissimis temporibus sic dicta, manetque nomen in hunc diem, ut ex Venetorum et Genuensium commentariis18 cognosco. Forte aliquando redibunt ad primogenios Gothos, de quorum praefectura Nobilitati vestrae ex animo gratulor,19 ea quae per ipsorum traduces possessa sunt, in quibus prima est Jutia.
Quod vero hactenus mea quae in Suedicae Gothicaeque gentis gloriam collegi, non edo, eo fit quod quotidie plura hactenus non vulgata conquiram.20 Et in Gallia quidem
473
Narbonensi locisque vicinis multa sunt quae opus meum ornare possent,21 sed Galli proceres invidi nostrarum laudum impediunt amicos qui vellent adiuvare conatus meos. Et ut videat Nobilitas vestra quanta sit rebus praesidentium vanitas, cum ego in mea ad Ius Iustinianeum sparsione pagina editionis Gallicae 36822 posuissem ‘Gothi, Franci, Burgundiones’, servato nimirum temporum ordine quo gentes illae in Galliam venere, illi dolo malo fecere ut aliter ederetur et Francos atque Burgundiones sequerentur Gothi.Gravelinga serio obsidetur23 et vallum castris egregium circumdatur. Res magna agitur et Gallorum et Batavorum, distractis alio et Angliae et Daniae regibus, qui illam oram nolint aut Gallis aut Batavis accrescere. Dux Anguianus apud Virodunum auget copias, quibus se Beckio opponat. Marescallus Turenae vicecomes ad Brisacum Rhenum transiit, ut Bavarorum conatibus aut Friburgum aut Neoburgum obsidere volentibus se opponat. Motta Odincurtius exspectat supplementa ad acceptam cladem; periclitatur interim Ilerda. Princeps Thomas et praefectus Mediolanensis in pari pecuniae penuria mutuo se spectant. Inter Romam est et vicinos firma pax magno Biquii honore.24 Turcicae aulae consilia incerta sunt, et forte se [vertunt] in Persidem, ubi stirps vetus regia exstincta dicitur.25
Deus, nobilissime et amplissime domine, det Nobilitati vestrae rebusque tum publicis tum privatis prosperrima omnia,
Nobilitati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.