430
Postscriptum in de hand van Grotius: Accepi literas illustrissimi et excellentissimi legati domini baronis cum exemplis procuratoriorum instrumentorum, pro quibus Excellentiae ipsius submisse gratias ago.2 In caesariano non video quid desiderari possit. Hispanicum Galli non iniuria accusant. Potestas enim, quae pure dari debebat, adstringitur conditionibus ambiguis, per quas facile sit effugium semel acta improbare volentibus. Dignitatem regni Suedici magnifice defendi laetor.3 Est id necessarium, maxime apud Gallos, alios reges prae suo spernere solitos.
In dorso staat in een onbekende hand: Praesent. Osnabrugae, die 21 Maii anno 1644.