Excellentissime et illustrissime domine,
Profecti sunt dux Aurelianus et Anguianus2 et minores duces ad suos quisque exercitus. Videbimus quid coeptaturi sint, et quid in eorum gratiam Batavi. Ex Catalania qui veniunt castrorum proceres nihil ibi boni Gallis augurantur. Francofurti quae disseruntur haec sunt: elusa Hazfeldii consilia,3 ex quo Coningsmarchius Hassicis Geisii se coniunxit et Stalhansium exspectat; caeteros Hassicos separatim nihil acturos, nisi a Gallicis copiis sustententur. Circulatoribus Westphalis, quibus praeerit Glenius,4 mutua data a Bavaro ducenta millia imperialium thalerorum. Ab eodem eisdem promitti militum auxilia, postquam capta erit Uberlinga. Ducem Lotharingum Homburgi esse, copias eius ad Mosellam. Imperatorem non obstare, quominus is dux se bello eximens sua bene collocet. Ut idem faciant, civitates Spiram, Wormatiam, Landaviam ab eodem duce invitari, optante id vel maxime collegio iudicum Spirensi. Omnes et caesarianos et Bavaricos censere omni modo alendum bellum inter Suedos et Danos. Saxonem vero pacis cupidum queri, quod lex de oblivione ante actorum tot disputationes recipiat et quod multi classicum ferociter canant, nihil interim aut parum contribuere volentes ad belli impendia. Venerant iam Francofurtum literae legatorum Gallicorum, tum ad alios, tum ad episcopos Bambergensem et Wurtzburgicum et civitatem Norembergam, ut suos mittant cum agendi potestate ad conventus de pace. Rumores de Turca diversi erant, aliis bellum ab eo praesagientibus, aliis vero sperantibus per legationem et munera averti posse a belli consiliis istius aulae purpuratos, homines saepe venales; quod si fiat, simul quieturam illam a Ragozio procellam.
Quae vero hic discimus, haec sunt: dilectus Gallici facti in Leodico partem huc venire; interim adhuc alios legi milites in illis locis. Beckium in Lucemburgico esse, quasdam tamen Hispanorum copias apparere ad Picardicum finem. Gallicos milites esse Chauniaci, Vitriaci et Reteliae ac vicinis in locis.5 Duci Aurelianensi adfuturos voluntarios nobiles ad bis mille. Lustrari exercitum, qui ducis Anguiani futurus est, inter Atre-
429
batum urbem et Bapalmam ad XX millia.6 In Catalania Mottam Odincurtium cum eis quae iam accepit supplementis habiturum duodecim pedirum, equitum quatuor millia. Manere indutias inter ducatum et comitatum Burgundiae. Hispanos colligere exercitum in partibus Belgicis Galliam spectantibus ad XXVIII hominum millia. Regina regens videtur de cardinalis Mazarini consilio hospitium ad tempus captura Ruellae in hortis Esguilloniae, cuius causam parlamentariis iudicibus commendat. Obstetrix hinc missa est ad Angliae reginam, quae nescitur Bristolium an in Hiberniam iverit propinqua partui, quo mallet in Gallia exsolvi. Venere huc a Ragozio literae, auxilia hinc et commendationem rerum suarum apud aulam Turcicam petentes. Duae naves earum quas galeones vocant, per negligentiam curantium apud Tulonum igne perierunt. Dux Bulionius praefuturus dicitur eis copiis quas pacis tempore Roma ad suam suorumque tutelam retinebit. Bossuia, ducis Guisii dicta uxor, nunc in Hollandiam repulsata queritur id matrimonium sibi stare ducentis scutatorum millibus. Et certe Guisiam domum apparet in aere alieno esse, quia supellex ad pretium centies mille scutatorum veniit. Dicitur autem dux Guisius ad Annam Mantuanam retulisse animum, ita ut et ei dederit imaginem Bossuiae et armillam ab ea acceptam. Ita hic de matrimoniis luditur.Nihil aliud nunc habeo, excellentissime et illustrissime domine, nisi quod Deum precor, ut prudentia Sublimitatis tuae consilia ad bonum et Suedici imperii et orbis christiani regat,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XI/XXI Maii 1644.
Discimus iam ducis Caroli copias ire partim Naumurco, partim alia via, ut se iungant Hispanis. Regem Hispaniae transisse cum bono exercitu Cincam amnem; addunt quidam et Sicorim. Ab eodem rege permissum Thomae principis uxori abire ex Hispania quo velit, atque ita liberatum principem Thomam, si velit, a fide quam Gallis dedit contra Hispanum. Praeter oppida Belgica de quibus obsidendis hic rumor est, adiungunt alii Valentinianas, Insulas, Duacum. Comitissa Bossuiaca in Brabantiam quam in Hollandiam redire maluit. Mittitur hinc ad Ragozium tribunus Cargresius. Sorbona et ipsa litem incipit cum Esguillonia, quod ea legatam scholae eius aedificationem non satis magnifice implere cupiat, femina praeparca. Baro Bellifortius Viennae detentus dicitur, quod arcana mandata a Belgis, qui sub Hispano sunt, proceribus ad archiducem Leopoldum attulisset. In dominae ducissae Aurelianensis cubiculum iactatae sunt chartae, ne maritum abire pateretur, non enim rediturum. Dux Guisius aderit in exercitu duci Aurelianensi voluntarius adiutor. Exercitus marescalli Turenae lustratur ad Barrum Ducis. Est autem fama velle eum transgredi Rhenum; cui famae vix credo.
Accepi exempla procuratoriorum instrumentorum, pro quibus gratias ago.7 In caesariano non video quid desiderari possit. Hispanicum Galli non iniuria accusant. Potestas enim, quae pure dari debebat, adstringitur conditionibus ambiguis, per quas facile sit effugium semel acta improbare volentibus. Dignitatem regni Suedici magnifice defendi laetor. Est id necessarium, maxime apud Gallos, alios reges prae suo spernere solitos.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gallica. Belli et pacis negotia in Germania. Opinio de Turcis. Varia de Gallorum copiis et Hispanorum. De regina Galliae, Angliae, literis Ragozii, Gallicarum navium iactura, Bulionio, Guisii matrimonio. De copiis Lotharingi. Hispanica. De Bossuia. Cargresius ad Ragozium missus. Lis Sorbonae cum Esguillonia. Bellifortius Viennae captivus. De Aurelianensi, Guisio, Turena. Instrumenta procuratoria accepit. Laetatur Suedici regni dignitatem defendi.