25
Maximas ago tibi, vir illustrissime, gratias pro eximio munere, tuis in Vetus Testamentum observationibus, quarum nomine, etsi nondum ad me pervenerint,2 iam hinc nihilominus tibi nuncupare liceat elogia quae tua pridem orbe toto spectatissima virtus omniumque disciplinarum, quae res divinas et humanas amplectuntur, cognitio promeruit. Ardet animus, et hac certe impatientia delector, Grotio manu ducente prosequi legum iudaicarum mysteria et prophetarum de Domino nostro vaticinia, qua soles elegantia, iudicio, pietate atque illo praesertim veritatis amore. Haec mirati sumus omnia nuper in praeclaris ad Novi Foederis tabulas curis,3 et maiora nunc etiam spondet discipulus prioris posterior dies.4 Perge, vir illustrissime, in publicis negotiis, in sublimioribus litteris, in ecclesia christiana struere tibi gloriam immortalem.
Hisce te votis ex animo celebrat nomini[s] tui studiosissimus,
Rigaltius.
Tulli Leucorum, pridie Nonas Octobres 1644.
Adres: Illustrissimo Hugoni Grotio, Suecorum in Gallias legato.