122
Excellentissime et illustrissime domine,
Vidi his diebus ducem Anguianum et ei gratulatus sum,2 ut sane debui, de proelio ad Friburgum, de capto Philippiburgo, Mogontiaco, Spira, Wormatia, Binga totque locis in solo Palatino, Wurtembergico et Badensi.3 Dixi non dubitare me, quin huc ipse venisset, ut exercitum qui illis est in locis aut superiorem aut certe parem faceret Bavarico, qui satis est magnus et in dies crescere dicitur. Respondit mihi valde prudenter, et non sane pro ea quam habet aetate. Pecuniam iam missam ad necessitates exercitus et ad scribendum in illis locis militem. Sperare se posse etiam hinc aliquid mitti militis, forte ad tria millia. Caeterum facile videre se tantis rebus hoc anno a Gallia actis neque defatigatum militem labori neque aerarium novis delectibus sufficere. Sperare tamen se bona omnia, quandoquidem quae apud Bavaros sunt copiae, si collectim se teneant, graves sint futurae iis apud quos erunt, si vero se dividant, occasionem sint daturae aliquam equitatui egregio qui relictus est apud marescallum Turennae. Quodsi Glenius et Lotharingici eo ire velint, instituros eorum vestigiis eos quos non sane spernendo numero ipse reliquit Saram inter et Mosellam. Philippiburgi et locis adsitis validas munitiones iussisse fieri et quantae fieri poterant circa castellum illud, quo Mogontiacum defenditur. Non omittam quae ipsi dixi, dicere etiam principi Condaeo, ubi huc redierit; nunc enim abest;4 et praecipue illud rogare, ut controversia quae est in Transamasianis locis, ex usu communi componatur,5 et sic Hassicae copiae bonae, tum pedestres tum equestres, possint se cum marescallo Turennae iungere.6 Qua de re filius meus Cassellam fuit missus et in reditu periculum ab hostibus ingens adiit, quod an evaserit, etiam nunc nescio.
Francofurti protestantes bonum sibi, malum autem Bavaricis omen existimant, quod qui a Bavaro erat legatus contra protestantes aliqua dicturus subito exspiraverit. Dicunt autem Bavarici missum aliquem, monachum forte, a suo duce Lutetiam;7 para-
123
tumque ducem eundem etiam aliorum saluti consulere, si modo mandata habeant cum Gallia paciscendi. Verum multi ex rebus praeteritis gnari Bavaricarum artium eo existimant spargi hos rumores, ut dux Bavarus ab imperatore plura abstrahat, metu isto Gallicae societatis. Caeteroqui non tantum Bavarus hic valet, quantum valuit antehac. Marescallus Turennae derelictis cogitationibus de Francothalia claudenda eminus ad Crucenacum se contulit ad servanda Palatinatus loca. Bavarici vero recepto facile Baccheraco partem suorum habent apud Manhemum, cuius munitiones augent extenduntque longius, quo tutiorem habeant Rheni transitum medio loco inter insessa a Gallis Mogontiacum et Philippiburgum. Maior vero eorum pars manet ad Ladenburgum, sperantque ii se viam reperturos qua sibi iungant Glenium et Lotharingicos et octodecim ad minimum millibus marescallum Turennae aggrediantur, aut si is loco cedat et Saram versus se recipiat - quod multi futurum putant -, tum ipsi Mogontiacum aliaque loca recuperent. Imperator Lintzam venisse creditur ea maxime de causa, ut cum duce Bavaro aut cum Bavaricis super praesenti Germaniae statu et ad res suas servandas consilia conferat. Scripsit idem imperator electori Mogontiacensi, ne legatos suos qui Francofurti sunt, patiatur consensum praebere ad dissolvendum qui in ea urbe est conventum; quem ibi detineri e re sua esse imperator existimat. Audimus autem Lotharingicos esse inter Mosellam et Luxemburgicum, minoribus acceptis a Beckio quam speraverant auxiliis; Glenium apud Confluentes.De reginae Hispaniae vita aut morte ambigui adhuc sunt rumores.8 Irata est haec aula non modice cardinali Antonio, quod multis huc scriptis literis contra Pamphylium nunc papam et acceptis pecuniis per quas electionem ipsius impediret, arcanis quibusdam pro se ac domo sua pactionibus initis, ad eum eligendum opem contulerit suam. Unde et legato Sancti Chaumontio data mandata auferendi a foribus Antonii Gallica insignia, ut norint omnes nihil Galliae posthac cum eo esse commune. Piccolominaeus in Sancti Audomari urbem commeatus intulit. Catalanorum animi magis magisque abalienantur a Gallia.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet felicemque praestet,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXVI‹I› Octobris/V Novembris 1644.
Regina Angliae hoc ipso die in hanc urbem intrabit digno se comitatu. Audimus autem res regis Angliae satis bene procedere, retro pulsis ab eo Wallero et Dalberio et principe Mauritio ab altera parte premente adversarios quinque militum millibus. Premi a regiis Plimuthum et Wimuthum et Limam.9 Plimuthum missa a parlamentariis ea quae erant opus. Praeterea in Hibernia Scotos gravem accepisse cladem, neque bene convenire inter parlamentum Angliae et legatos Batavos. Eos qui in parlamento pro episcopis sunt, ut est ferme nobilitas, omnibus sectis - crescit autem numerus quotidie10 - libertatem polliceri in id, ne puritani praevaleant. Omnem suppellectilem regiam quae est in Turri Londinensi, etiam ea quae sunt regni, versa in usus belli. Spiram sperasse Bavaros se in suas partes traducturos per amicos quos ibi habebant, sed rem successu caruisse. Venisse Ulyssipponem a Brasiliae portu Sanctorum11 duodecim naves, ab India Asiatica galeonem; et exspectari duas inde alias conspectas ad insulam Terceram. Principem Thomam
124
cum suo milite esse apud Alexandriam territorii Mediolanensis. Exspectari ab eo ex his locis mandata de hibernis.Vidi legatorum nostrorum literas12 ad conventum Francofurti et ad singulos principes. Laudo ac probo, ac apud reginam regentem earum mentionem feci honorificam. Puto eas nec omne effecturas quo tendunt, nec nihil.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Sermones cum Anguiano. Quae cum Condaeo adhuc agenda. Legatus Bavari subito Francofurti extinctus. Plura de Bavaro. De exercitu Turennae et Bavari. Imperatoris desideria. De Lotharingo, Glenio. Rumor de regina Hispaniae. Galli cardinali Antonio irati. De Piccolominaeo. Catalani alienantur. De regina Angliae; regis res bene procedunt. Spira a Bavaris tentata. Varia de navibus. De principe Thoma; literis Suedorum ad conventum Francofurti.