336
Excellentissimo et illustrissimo domino Hugoni Grotio G. Jo. Vossius S.P.
Illustrissime et excellentissime domine,
Accepi iam ante mensem quae ad Veteris Instrumenti libros Excellentia vestra adnotavit,2 sacrarum observationum non librum, sed thesaurum. Adeo ubique multa se offerunt, partim paucis observata, partim hactenus indicta. Iuvit etiam cognoscere, quid in tanto scribentium dissensu iudicio illo accurato maxime comprobasses. Magnopere praeterea delectavit, quod ostendis multa adeo in veteri interprete, quae carpi a novis solent, commodam capere expositionem planeque consentaneam contextui Hebraeo, etiam ut nunc legunt Masorethae.3 Nempe scribere voluisti non tantum concinna atque erudita brevitate, sed etiam non industria, quam plurimi, sed studio partium minori; quando alterum hoc corrumpere hoc saepius religionis negotium solet. Quamobrem immensum quid debent aeternumque Excellentiae vestrae debebunt qui serio amant legere et intelligere Scripturas. Ac privato etiam nomine, non solum pro munere magnifico, sed quod longe maius puto, pro opera tam utili teneor atque obstringor.
Eo impensius Deum rogo, ut illustrissimae Excellentiae vestrae longam aetatem ac optimam valetudinem largiatur, quo et illud quod in Novi Instrumenti libris enarrandis superest, perficias4 atque adeo veteres resumas labores; non quasi iam aliquid desiderem, sed quia confidam Spiritum Domini plura deinceps consimilia bono publico edocturum. Scribo hoc eo fidentius, quia plane censeo Excellentiam tuam hac parte non abire a communi quondam praeceptore, socero meo Junio.5 Is aiebat, si vel annos centenos superesset, neutiquam se ingenio ullo vel industria exhaurire posse quae profundo insunt Scripturarum puteo. Saepius mihi paucis ante obitum mensibus retulit, si absolvere daretur quae ad Bellarminum6 annotasset,7 nolle cogitationes alio adiicere
337
quam ad veteres suas commentationes limandas.8 Saepius istius mihi in mentem venit; nec tamen peccare desino in procudendis novis, ac saepe minutis, quale illud quod pauculos intra menses conspicies. Est id de sermonis vitiis et glossematis Latino-barbaris;9 opus fortasse non inutile iuventuti ad sermonis Latini castimoniam; aliis item ad intelligendos seculorum posteriorum scriptores, quantivis illos pretii saepe, interim semibarbaros. Haecne aetati meae conveniunt, qua eum inchoavi annum, qui intra hunc ipsum 1645 aetatis erit septuagesimus? Fons caputque huius mali est, quod si qualia praeferrem et fortasse parata habeo, publici iuris facerem, calumnias malorum non iniuria extimescerem; quando satis sum edoctus, quantum velint et valeant. Accedit, quod tam multa in variis studiorum generibus sim aggressus, ut quoties cogito de singulis, vix videam, quid primo, quid deinde in manus sumere imprimis conveniat. Interim existimo e primis fore librum singularem de natura ac constitutione poetices;10 duos autem de temporibus poetarum Graecorum et Latinorum, tam eorum qui deperiere, quam qui Libitinam11 effugere potuerunt; tres vero libros de artis totius poeticae praeceptis. Credo comitem addam Harmoniam evangelicam de passione et resurrectione Domini,12 opus iam ante annos XXV laboratum. Sed postquam avide devoravi quae ad evangelistas observavit Excellentia vestra,13 non pauca conspexi, tum quibus firmare mea possem, tum quoque propter quae pedibus mallem in Excellentiae tuae ire sententiam eoque propria vineta caederem lubens.14 Nec siverint id mores mei, ut hoc dissimulem, ubi lucem adspiciet.Amstelodami, pridie Kalendas Ianuarias, stylo Juliano, anni 1645, quem fortunare opto Excellentiae vestrae, heroinae coniugi et nobilissimis liberis. Quod mecum vovent coniux et liberi‹s›,15 ante omnes obstrictissimus Excellentiae vestrae Isaacus meus.
338
Adres: Excellentissimo et illustrissimo domino Hugoni Grotio, consiliario status et serenissimae ac potentissimae reginae Sueciae ac regni ad christianissimum regem legato. Lutetiam Parisiorum.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Ian. 1645.
En in dorso: 31 Dec. 1644 Ger. Vossius.
Opschrift in de copie te Oxford, in de Vossii Epist. en de Vossii Op. Epist.: Cl(arissimo) v(iro) Hug(oni) Grotio.