188
Mi frater,
Vanderhogii sarcinae spero iam advenerint,2 ut apud librarios fidem tuam liberes.3 Si quid a domino Vossio intellexeris dignum quod cognoscam, velim id mihi significes,4 et omnes amicos qui Amstelodami sunt resalutes.5
Papa rem gerit feliciter.6 Metuit eum cardinalis Mazarinus ob suas magnas contra eum molitiones, quanquam papa veterem hominem se deposuisse dicit, novum induisse.7 Dolemus res Angliae regis in peiora labi et a parlamentariis nihil aequi obtineri posse. Fruentur eius regni malis Galli in Flandriam penetrando. Harcurtius in Catalaniam nondum ivit.8 Hassici non longe sunt aut a Torstensonio9 aut a Gallis.10 Exhausta est Gallia pecuniis et difficulter reperiuntur novae; id forte ad pacem constituendam proderit.
Miror me de Anthologia nihil intelligere.11
Deus te cum uxore, amicis, liberis servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Decembris 1644.