Excellentissime et illustrissime domine,
Regina regens huc rediit.2 Est in eodem cum ipsa palatio cardinalis Mazarinus, ideo ne, ubi consilium habendum est, de loco in locum transferri debeat cum valetudinis nondum persanatae incommodo. Conveni reginam nudiustertius eique gratulatus sum de tot urbibus et castellis captis in Germania.3 Laudavi multum provisus factos de rebus necessariis et disciplinam militarem et commerciorum libertatem; et literas scriptas ad Germaniae principes et restitutionem marchionis Badensis in sua bona, sperans etiam domui Palatinae diu afflictae initium melioris fortunae futurum a bonitate reginae. Res deinde nostras ad Salam, in Holsatia, Scania, Norvagia breviter exsecutus sum.4 Addidi felicitates eas non obstituras, quominus hortamenta reginae regentis ad pacem valeant, modo statui publico sua stet securitas, foederibus sua vis, commerciis externis ad nos aditus ex antiquis moribus.5 Ad Germaniae quoque pacem nihil ex Suedica parte defuturum; ideo seponi minuta quaedam quae disputationem recipere possint.6 Respondit regina regens generatim de bono suo affectu. Ibo gratulatum etiam principi Condaeo et duci Anguiano; ambo enim hic sunt.7
98
Bavaricus exercitus ad Lademburgum est crescitque.8 Dux Anguianus quas adduxerat copias, eae nunc hiberna capiunt inter Saram et Mosellam.9 Apud marescallum Turenae mansit equitatus bonus; peditatus prope omnis in praesidio absumitur ideoque augeri hinc debet,10 quod ipsum quoque reginae regenti commendavi et commendabo principibus et rerum administris.11 Sperant Hassicas copias illuc venturas, et filius meus, qui illis [in] locis militat, ob id ipsum missus fuerat ad landgraviam.12 Id ut fiat, opus erit controversias natas trans Amasim componi,13 ita ut res Hassicae nihil inde accipiant detrimenti. Misit regina regens uxori principis Arausionensis adamantem, qui valeat XX millia scutatorum.14 Egressi ab Hohentvila quosdam egressos a Cella aggressi ad triginta interfecere, cepere alios.15
Pontificem dysenteria laborare rumor est apud Helvetios.16 At inter Gallos et Hispanos natas ibi rixas et Gallorum quosdam occisos constat.17 Bavarici Manhemum cepere,
99
occiderunt equites et draconarios ad ducentos; qui eis praeerat Rosa aegre elapsus.18 Galli Francothaliae aditus et exitus praecludere conantur, obsidium eius, ut videtur, meditantes in annum futurum.19 Catholico-romani in Germania principes sperant per Bavarum se in Gallia obtenturos, ut a belli malis eximantur.20 Sed Bavarici tum in hoc negotio, tum in illo pacis Germanicae semper excipiunt se quae possident salva sibi velle. Literae reginae regentis a principibus Germanis melius acceptae sunt quam illae legatorum Gallicorum antehac.21 Francofurtum venturus putatur Magontiacensis elector,22 imperator Lintzam ire.23 Cuius legatus Tzerinus in itinere ad aulam Turcicam mortuus dicitur Adrianopoli.24Regina Angliae meliuscule valens est ad Fontem Bellaqueum; inde huc traducitur intra dies paucos.25 Comes Harcurtius tandem urgente regina suscepit provinciam Catalaniam,26 dummodo pedites ei dentur duodecies mille, quater mille equites, stipendia militi in annum, quoquo mense, et potestas proelio certandi, sine quo negat res ibi paene prostratas posse restitui. Balagueria intra horas viginti et quatuor armis Castellanis ces-
100
sit.27 Flixia aut obsidetur aut et ipsa iam capta est;28 Serviera itidem obsideri creditur.29 Princeps Thomas ad obsidionem Finalis se parare dicitur,30 nulla re magna facta hoc anno. Gassio ad Wattam rediit. Piccolominaeus quatuordecim millia secum habere dicitur ad commeatus inferendos Sancti Audomari oppido, quod Galli ut impediant, educunt quantum possunt militis ex praesidiis Ardresiae, Gravelingae, Caleti.31 Rumor de eiecto a Bingae in Germania oppidanis Gallico praesidio comperitur non verus.32Regi Angliae33 a Bristolio34 Wintoniam, ut creditur, petenti opponunt se hinc Essexius cum Wallero, inde Mancestrius,35 quorum copiae auctae sunt accessione quinque novarum cohortium a Londinio.36 Braunius parlamentarius ab Abingtono Oxoniam usque cursitat;37 earundem partium Meldrunus et Breretonus ivisse dicuntur ad obsidendam Westcestriam.38 Addunt qui parlamento favent, in regis exercitu multos esse morbos et qui imperio regio ad arma coguntur, eorum multos dilabi. In Scotiam39 qui venerant Hibernos compulsos ad loca montana se recipere.40 Archiepiscopus Cantuariensis
101
postremum interrogatus in parlamento est.41 Quae maxime ei obiectantur haec sunt: quod iuramentum, quod a regibus Angliae praestari solet, mutaverit; quod eandem vim esse voluerit consilii regii decretis, quae est decretis parlamenti; quod antehac dissolvendi parlamenti auctor fuerit, promittens regi pecunias, quibus opus esset, per vias alias. Ignis fortuitus Oxoniae partem absumsit.42 Decrevit parlamentum, ne posthac ministerio ecclesiastico fungantur nisi ad hoc publice lecti gnarique sermonis Latini, Graeci, Hebraei.43Nondum certo scimus, an Lotharingicae et Beckii copiae, quae ad Confluentes fuere,44 inde ad Bingam ad Bavaricos se adiunxerint. Morbi sunt etiam in Gallico exercitu qui in Flandria est.45 Deliberationes hic quotidie fiunt de re Palatina.46 Electoris iter in Angliam non probatur.47 Bavaricae copiae per se ad XIV sunt millia. Equitatus marescalli Turenae ad sex millia, de peditatu, praesidiis omnibus auctis quantum opus est, aegre mille nunc restant. Dicunt Galli se urbem Trevirorum capturos fuisse,48 nisi Helvetii qui cum ipsis erant, adversus Imperii urbem militare detrectassent.49 Magnum gaudium Hispani qui in Italia sunt, et Ethrusci testati sunt de hoc pontifice.50 Habet fratris filium
102
Camillum nomine,51 duos sororum filios.52 Ortu est ab Eugubio,53 statura alta, facie severa, iuris admodum peritus et iustitiae vindex. In nummis scripsit: Fiat pax in virtute tua.54 Galli in Italia cum principis Thomae milite ad XX millia esse dicuntur.55Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det res optimas,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIX/XXIX Octobris 1644.
Dominus Cerisantes dum mihi nocere studet,56 dicens in aula et urbe nullas ad me venisse literas, ad se autem venisse certas ex ipsis locis de caesis Gallassii copiis,57 sibi nocuit fidemque destruxit.58 Vidi comitem Bryennium, secretarium status; dixit dominum Tuillerium scribere credi Danum cum Polono se parare ad bellum contra Moscovi-
103
tam propter captivitatem comitis Valdemari,59 sed et ipse de veritate eius famae dubitabat, et ego dubito.60 In Finale tot introducti sunt milites, ut de obsidione nihil nunc speretur amplius. Captae tamen in propinquo a Gallis arces Carcheria et Caliszanum.61 Regina Hispaniae non sine periculo aegrotat.62 Et cardinali Mazarino multi existimant manere febrem tenuem et lentam, non sine veneni suspicione.63 Comiti Harcurtio data sunt centum millia scutatorum ad iter et filio64 eius promissa successio in dignitatem quam ipse habet primi scutigeri regis.65 Seditio fuit Barcinone non incruenta, quae Catalanos magis magisque Galliae suspectos facit.66 Regina delegatos in hac urbe ad reperiendas pecunias, si unquam nunc certe necessarias, excitavit ad properandum hoc negotium.67 Triginta de Hassicis equitibus ab Hoechsta egressi capti sunt a Bavaricis.68 Romae praefectus militiae factus est Camillus Pamphylius ex fratre pontificis natus.69 Galli in Flandria Castellum Rubrum et arcem Arquiam disiecere, ne aut oneri essent aut facile ab hostibus reciperentur.70Ex Anglia haec audimus ex regis fautoribus oppidum Croviolandium in Lincolmia captum a regiis, item portum Baltonum.71 Ab iis qui haec effecere, iri in Norfolquiam et Sudfolquiam ad confirmandam nobilitatem quae in istis partibus pro rege est. Regem
104
esse Cherburnae in limite Dorcetiae,72 principem Robertum Bristoliae,73 comitem Essexium Porthmuthi,74 Mancestrium Readingae. Parlamentarios omnia agere, ne pax fiat; id inde apparere, quod de abolitione communi excipiunt75 principes Robertum et Mauritium, comites Cotingtonum, Bristolium, Digbyum, Brandfurtum, dominum Germanum, summae hunc apud reginam gratiae, Hoptonum, Glenhamum76 et romano-catholicos omnes, ingens agmen. Ex Portugallia discimus esse quidem captum marchionem Montalvanum;77 sed in necem regis et reginae consilia aut falso evulgata,78 aut per prudentiam quandam pro falsis haberi.Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Redeunt regina et Mazarinus in urbem. Acta cum regina. Varia de exercitu Bavari, Anguiani, Turenae, copiis Hassicis. Donum Arausiae missum. De Hohentwilanis. Rumor (de) pontificis morbo. Rixa inter Gallos et Hispanos. Manhemum captum a Bavaro. Francothaliae imminent Galli. (Re)s catholicorum. Varia ex Germania. De regina Angliae. Harcurtius ibit in Catalaniam; res illic gestae. De principe Thoma, Gassione, Piccolominaeo. Falsus rumor (de) Binga. Turbae Anglicae; Cantuariensis causa. Incendium Oxoniae. De Beckio. Morbi Gallorum in (Fl)andria. De Palatino; Bavari, Turenae copiis. Trevi(rorum) (urb)s cur non capta? De novo pontifice, principis Thomae exercitu. Cerisantis iactantia. Sermones (cu)m Bryennio. Italica. Morbus reginae Hispaniae, Mazarini. De Harcurtio. Seditio Barcinone. Dele(ga)ti ad reperiendas pecunias excitati. Hassici 30 capti. Pamphylius praefectus militiae Romanae. Castella in Flandria disiecta. De bello Anglico. (A)lia de proditione Portugallica.