1
Mi frater,
Gratias ago quod et de Anthologia2 laboras, quam rem multum adiuvare posset, si velit, Isaacus noster Vossius,3 et quod de arca tam sollicite inquiris.4 Spero tandem utrumque negotium expedies. Mitto ad te indicem auctorum qui adiungi debet Annotatis nostris ad Vetus Testamentum.5 Alterum talem indicem mittam cum secuturis has literis. Horum alter tuo exemplari serviet implendo, alter ei quod domino Vossio dandum filio ipsius dedi, ut utrumque perferret ad te tuque compingi faceres.6 Idem rogo facias de duobus eius libri exemplaribus quae adfert Vanderhogius.7 Et eorum alterum des domino senatori Reigersbergio,8 alterum vero domino Salmasio, quanquam hunc scio quaesiturum quod admordeat.9
2
Diderici operam video non sperni, itaque spero futurum ut proficiat.10 Cornelius ivit Bononiam, forte et Romam, animi causa; redibit puto Venetias.11 Videbimus quid pro eo fieri possit. Hogerbetius omnia experiri debet, ne tam bonam causam deserat.12 Et miror adeo fuisse tardum;13 Cromhoutio vivente14 melius rem confecisset. Supplices gaudeo ad te pervenisse,15 Miror tales tragoedias non verti etiam in Belgicum sermonem. Ita paulatim Batavi discerent dispositionem et alia decora veteris tragoediae etiam in suis exprimere.16
Nostra res et apud Torstensonium17 et mari18 video partim bene procedere, partim in spe esse, ita ut pacem illis in locis constitui Dani magis quam nostra intersit.19 Pontifi-
3
cem habet Roma20 Pamphylium dictum antehac, nunc Innocentium Decimum. Multi eius nominis fuere parum innocentes. Et hic, in aula Hispanica diu nuntius, Gallis non multum placet. Post Spiram, Wormatia et Magontiacum aliaque oppida minora accepere praesidium a Gallis.Deus te cum tua tuisque servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
1 Octobris 1644.
Galli Germanicas quas nunc cepere urbes levi tributo defungi patiuntur. Ius ubique redditur. Agrestes tuti sunt. Vigent commercia a Francofurto, Argentorato et aliunde. Hanc laudem Gallis insolitam reportat dux Anguianus, princeps magnarum in ista aetate virtutum, dignus et Borboniaca et Mommorantiaca origine.21 Sicut in Germania res bene cedunt Gallis, ita pessime in Catalania, omnium ibi animis a Gallo alienatis per Mottae Odincurtii avaritiam. Itaque et Taragona obsidio exemta est et magnam cladem sensere Galli. Nunc Harcurtius, vir magnae stirpis et animi, eo mittitur, ut si possit rem restituat.