683
Mi frater,
Gaudeo bene processisse vobis rusticationem.2 De Saxo Gandavensi putamus hic omnes rem bene exituram.3 Victoria adversus Bavaros magno stetit Gallis; multi et egregii periere.4 De Diderico ex quo captum eum didicimus,5 nihil habemus novi. Cornelius mansurusne sit apud Venetos, an inde re nulla effecta rediturus, in incerto est.6 Cornelius vapide se habet.7 Gaudeo ire te Amstelodamum. Quaeso quovis modo Anthologiam protrudas.8 Illud de causis iuridicialis status ex ore advocatorum diiudicandis in Gallia nihil habet incommodi.9 Sunt enim et advocati et iudicum praecipui in legibus Romanis patriisque bene versati. Nec quicquam advocatis perit; liberalissime enim repensantur eorum orationes.
Gassio ad Waisam castellum10 struit.11 Dux Aurelianensis huc venit relicto ad exercitum Elbovio. Regina Angliae ad aquas est Borbonias,12 inde itura ad Pougenses.13 Res regis Angliae incipiunt reviviscere. De romanensibus dubito an severitate edictorum recte sibi consulturi sint vestri Ordines: vides quid in Hibernia evenerit. Romanensibus
684
favent tum alii quibus acciditur libertas sacrorum, tum alii qui metuunt ne id sibi aliquando eveniat.14 Domino Utenbogardo rogo me commendes.15Cancellarius Franciae privilegium pro meis ad Vetus Testamentum dare non vult,16 quanquam egregii doctores testati sunt nihil in eo esse a catholica doctrina alienum. Sed non vult ornari libros, quamvis bonos, scriptos ab hominibus non illius communionis. Metuit Cramoisiacus, ne liber iste a se magno impendio editus in folio pulchris typis, minori volumine ac specie recudatur in Batavis. Quodsi privilegium hic haberet, non quidem impedire posset novam editionem in Batavis, sed exempla huc perferri non possent. Rogo ergo Blavium17 et si qui nobis bene volunt, ne damno afficiant hominem hac in re de publico bene merentem.
Vale cum uxore et liberis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
27 Augusti 1644.
De arca nihil? Nolim perire tantum monumentum divinae in me bonitatis.18 Velim scire an quis habeat materiam collectam ad scribendam vitam Stacinii,19 magni mathematici et nobis amici.