Frater optime,
Nudiustertius Amstelodamo redux2 repperi litteras tuas XXVII Augusti ad me datas, pro quibus novisque inibi contentis gratias tibi ago maximas. Valde mihi placent litterae Suedorum ad legatos caesareos,3 et sane omnis procrastinationis culpa in eos reiicienda est qui aut mediatorem invenire aut sine mediatore pacisci nolunt.
De Anthologia cum amicis egi; offert editionem Blavius, sed eum qui indicem componat adhuc desideramus. Putat Blavius eo induci posse Sorberium, qui id alias non negavit quidem, sed nec absolute addixit.4 Recepit Blavius se cum ipso latius acturum, ideoque mihi urgendus erit, sed vereor ut tantum velit promittere quantum alter sibi deberi putabit. De privilegii obtinendi difficultate miror, quasi vero qui non est communionis romanae catholica non possit scribere,5 aut ita scripta sub eius nomine legi non debeant. Scio hoc apud nostros calvinistas saepe usu venire,6 sed romanenses, imprimis Gallos, prudentiores credideram quam ut magis quis scriberet, quam quid scriberetur respicerent.
Heri in ecclesia ex publicis precibus intellecto graviter aegrotare dominum Utenbogardum eodem die sub vesperam ipsum decumbentem accessi,7 et triduo tantum de-
715
cubuisse intellexi, ex catharri ut videtur defluxu, quem secuta sunt alvi evacuatio et vomitus. Ego ipsi tuo nomine salutem detuli, rogans ecquid nuntiari tibi vellet, ad quae ille voce admodum debili ‘dic’, inquit, ‘domino legato’, quod bis cum repetiisset, reliqua absolvere non valuit; ego intermisso aliquanto tempore iterum idem cum rogarem, addidit ‘ego opprimor’, atque ita ipsum interpellare desii. Amici qui aderant, testabantur eum nudiustertius cum multis multa locutum, professum insuper se paratissimum ad commutandam hanc cum meliore vitam, et pias quasdam meditationes memoriter recitasse.8 Medicus negabat eum febre laborare, et tamen pulsum semper vix, aliquando non sentiri, quod ille soli naturae defectui imputabat, omni vero dolore carere asseverabat. Ego eum in eo statu repperi quo parentes nostros paucis ante obitum horis,9 atque ita morti propinquum non dubitans discessi. Nunc vero intelligo eum paulo ante medinoctium animam Deo creatori reddidisse et fuisse fere extrema ista verba quae de te mecum locutus est.Publica non adtexam; ea enim ex aliis melius intelliges. Illud unum pro comperto quidam referunt, inter Suedos et Danum mediatorem fore Bavarum.10
De arca nihildum certi comperi;11 si quid comperero scribam. Interea Deus omnipotens te, tuam, tuos, nostros diu servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, V Septembris natali regis Galliarum,12 1644.
Utenbogardo hoc extemporaneo epigrammate parentavi.13
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 16 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Sept.
En in dorso: 5 Sept. 1644 W. de Groot.