694
Illustrissime et excellentissime domine,
Significationem ad caesarianos quam accepi cum literis Excellentiae vestrae, datis XI Augusti ut hic dies numeramus, dedi typographo, per quem iam mox in lucem prodibit.2 Laudo et scriptum et vulgandi consilium. Ego quidem quia vehementer opto pacem contingere populis tam diu miseris, speravi hactenus omnes eos quorum res in manu est, collaturos ad tantum bonum quicquid suae est facultatis. Putabam etiam ex multis causis Hispanum eo ferri;3 de imperatore dubitavi. Nunc vero tot ac tanta video argumenta adferri, cur is credi debeat malle bello frui quam pacem dare et accipere,4 ut non segniter id omnibus sim apertum facturus et aequis hominibus facile, ut confido, persuasurus, Deum interim orans, in cuius manu sunt corda regum, ut ea in partem mitiorem flectat utque cum Danis, qui inevitabilem Suedis armorum necessitatem indixere,5 res quam minimo cum sanguine transigatur. Batavi in ea re videntur fore cordatiores quam fuere hactenus.6 Ego7 eos qui illis in locis mea consilia non spernunt, incitare non desinam, ut occasionem hanc fronte capillata8 arripiant. Excellentiae autem vestrae, illustrissime et excellentissime domine, omnia opto prosperrima,
Excellentiae vestrae perpetuum serviturus ut debeo,
H. Grotius.
Lutetiae, XVII/XXVII Augusti 1644.
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino/domino Johanni Oxenstiernae, reginae regnique Suedici senatori et summa cum potestate legato, etc., libero baroni in Kymitho, etc.
Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: 17 Aug. 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernae, plenipotentiario.