Nobilissime domine,
Accepi literas Nobilitatis vestrae in quibus mentio est praedii Burweileriani.2 Nihil malim ego quam rata esse omnia maximi regis Gustavi beneficia, quia hoc non tantum ad famam eorum qui bene sunt meriti, sed ad ipsius quoque memoriam ornandam pertinet. Quare ubi sciero qua via optime vobis inservire possim, experiemini me esse, qui semper fui, summum cultorem Camerarii nominis.3
Deus illustrissimum dominum parentem vestrum et Nobilitatem vestram et hoc et alii[s] multis annis servet incolumes et florentes,
Nobilitati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
XIV Ianuarii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Camerarius, à La Haie. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joachimo Camerario.