Nobilissime et amplissime domine,
Multum debeo bonitati illustrissimi et excellentissimi domini legati baronis Oxenstiernae, qui me rerum ad pacem pertinentium ignarum esse non sinit.2 Doleo illud ingens bonum tam longe fugere a populis pridem nihil magis optantibus. Video a caesarianis moras interiici parum probabiles,3 gaudentibus, ut credo, Gallis. Suedos nostros in re maxima honestissimum habere propositum et honestissimis uti viis satis video,4 speroque Deum eis in hac re non minus quam in bello fore adiutorem. Qui Galliam digito temperant, pacem nostram cum Dania desiderant,5 etiam cum damno nostro et omnium popu-
417
lorum, ut nostris armis per Germaniam Bohemiamque et ulteriora bene procedentibus ipsi suas res agant et Galliae veterem restituant limitem.6Regina Galliam regens, quia duos legatos suos,7 quanquam eiusdem boni amantes, videt non esse concordes,8 urget ducem Longavillanum,9 ut illuc eat et dissidentes tertia vice dirimat. Idem forte cogentur facere imperator et Hispanus.10 Binarius numerus ab antiquis philosophis dicitur esse divisionis principium.11 Quomodo autem pacem dabunt aliis qui inter se eam servare non possunt?
Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitati vestrae det prospera omnia,
Nobilitati vestrae inservire paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Februarii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.