750
Excellentissime domine,
Appulit hisce diebus Osnabrugam legatus imperatoris comes Lambergius - tanquam incognitus - vices discedentis comitis ab Auersberg suppleturus.2 Paucis ante adventum eius diebus plenipotentiam tandem suam Sueciae legatis monstrare ultro se obtulerunt caesariani, quod per utriusque partis secretarios quantocius factum est;3 an id serio ac ad tractatum promovendum, vel ut hoc facto Auersbergius ante discessum suam saltem personam tanquam honoris gratia legitimaret, adhuc dubitatur.4 Exinde nihil subsecutum est; notarunt equidem Sueciae legati in procuratoriis illorum vitia quaedam, sed cum minora sint et quae substantiam non evertant, credo illos haec publico dare, ne ob minoris momenti scrupulos patiatur diutius res christiana et aliqua huius mali culpa illos maneat.5
Haec quamprimum Osnabrugae acta fuere; instarunt per mediatores legati partis adversae, ut pariter hic quoque ad procuratoriorum emendationem sese accingerent, ut simul deinceps tractatus inchoari possint.6 Quod equidem acceptarunt Galli, sed cum dubitent an serio res agatur Osnabrugae, adhuc subsistunt et ad ulteriorem communicationem nondum venere. Promittunt se tamen in omnibus quae pars adversa in plenipotentiis suis desiderat, facilimos fore. Interim quem effectum habeant nuperae Galliae regis et eorum literae ad Imperii principes, in dies praestolantur.7
Ex Suecia narratur spem esse compositionis litis Danicae, dum rex a furore et acerbitate sua remiserit, ac ideo iam Hafniam reversus est dominus de Tuillerie.8 Torstenso-
751
nius in prosequendo Gallassio totus est,9 colonellus autem Wrangelius in Holsatiam cum copiarum parte missus est et ad Pinnenbergam aliquam Danorum stragem fecit.10Deus Excellentiam vestram ab omni malo diutissime conservet,
Excellentiae vestrae ad officia paratissimus servitor,
Schering Rosenhane.
Monasterii, 8/18 Septembris anno 1644.
Post reditum domini de Saint-Romain iam quasi reconciliati videntur legati Gallici et amicissimi vivunt,11 ut non putem Davausium pace non confecta Galliam cogitare.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Oct. 1644.