484
Illustrissime domine,
Cum benevolentiam Excellentiae vestrae semper fecerim maximi, nunc certe eam non possum satis pro meritis laudare, cum super plurima vetera benefacta novum adiunxerit habendo mearum necessitatum eam rationem, quam et meae res exigebant et ipsius facultas ferebat.2 Spero eas fore meas operas, ut nemini sit doliturum, si quid mei causa fecerit. Ad nuntiandum mihi quae istis in locis aguntur satis laboris sumit dominus Kellerus,3 planeque nolim gravissimas Excellentiae vestrae sollicitudines alia insuper sarcina gravari. Deum autem precor ut valetudinem ei det et robur ad ferenda tot onera sane gravissima, praesertim illa de pecuniis ad bellum.4 Non ita sum rerum ignarus, ut non intelligam quantum ea cura in se habeat molestiarum, quamque sit supra spem positum omnibus in tali negotio satisfacere quorum res agitur.5 Pacis vestibulum tot muricibus sterni doleo.6 Sed Deus, spero, tot innocentium populorum misertus, impedita expediet.
Cum Stralsundia in partibus fuerit ac proinde, quamquam non par Imperii civitatibus, tamen inter adhaerentes Suediae comprehensa, non potest salvis iis quae pridem convenerunt ius commeandi libere eis denegari.7 Petitioni de Argentorato, quae aequissima est, spero iam se accommodaverint caesariani.8 Nam et hoc ipsum videri debet, an quam fecere pacem ea ipsis servata sit. Mira vero illa de mortuo corpore controversia. Debet aliquid condonari militibus, qui assueti cuncta vi agere iura non putant sibi nata.9 Et caesarianos puto non commissuros, ut dicamus:
bello cogendus et armis in mores hominemque Creon.10485
Quod vero nonnihil conceditur temporis, ut qui se parant ex Germaniae ordinibus itineri ad loca vestra ii adveniant, sane iustissimum est;11 tum ut intelligantur eorum pro bono Germaniae postulata, tum ne ad ordines maxima quaeque reiiciendo hostes paci iniiciant moras. Sed spero neque nimium temporis in ea re periturum, neque diu exspectandos qui tempore sat commodo venire nolent. Absentium iura praesentibus accrescent.
Haec mihi eminus ista spectanti sic videbantur. Sed quae ut et alia mea omnia accuratissimo Excellentiarum vestrarum iudicio suppono, Deumque precor, illustrissime domine, Excellentiam vestram ut omnibus quae dare solet bonis cumulet,
Excellentiae vestrae serviturus semper,
H. Grotius.
Lutetiae, 14/24 Februarii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.