490
Illustrissimi et excellentissimi domini,
Comes Harcurtius iam abiit in Catalaniam.2 Dux Longovillanus in Normanniam ivit, inde iturus, ut putatur, Monasterium.3 Elector Palatinus et suis hic ministris negotium dedit et alios rogat,4 ut quantum fieri possit impediant, ne dux Bavarus consequatur, ut in hoc bello sibi quiescere liceat.
A Francofurto discimus imperatorem assensum praebuisse ei rei quam impedire non poterat, nempe ut Imperii membris liceat suos Monasterium mittere atque ibi conferre quantum quisque poterit ad bonum publicum.5 Epistolae domini Serviani nihil responsum aliud nisi nihil opus esse uni legatorum respondere, cum ambobus responsum esset.6 Esse Pragae imperatorem, ut inde speculetur belli eventus.7 Viennae scripta edita contra abolitionem indefinitam.8 Duces Pignoredam, Medinam Torresium, Salamancae-
491
um et Cameracensem archiepiscopum mitti ab Hispano9 ad pacem promovendam.10 Iungi copias Hatsfeldii, Gotzii, Waertii, Gallassii.11 A Constantinopoli mandata venisse ad principem Rakoczium, ne pacem faciat eius aulae iniussu.12 Aegre a mares[c]allo Turennae retineri copias dispersas cis et uls Rhenum, in ea maxime loca quibus pabulum suppetit; sperare tamen, qui cum eo sunt, Gallos brevi se posse potiri Hocksta, Coningsteno, Friburgo,13 et tributa capere de Wetteravia, maxime si landgravia14 accepta, quod creditur, pecunia quadringentorum mille scutatorum sua Gallis hiberna concedat. Idem marescallus Turennae in Palatinis terris restituit ministros electorales veteres et religionem tum regis sui, tum suam,15 nulla habita, ut audio, ratione eorum qui Augustanae sunt confessionis. Civitas Wormatia in hac aula conqueritur, quod in ea urbe idem marescallus calvinismum introducat, nunquam ibi receptum.Ex Anglia audimus archiepiscopatum Cantuariensem iam alii attributum regis auc-
492
toritate.16 Dux Lotharingus obtulit operam suarum copiarum reginae Angliae,17 sed facere id creditur, ut plus ab Hispano obtineat. Velit enim copias suas augeri ad octo millia. Interim etiam hic conditiones tentat et quia suspectus ipse est, obtinuit, ut frater eius princeps Franciscus18 huc venire et pro ipso res agere possit.Galli, quia Batavis opus habent,19 volunt circa honorum testimonia omnia illis concedere.20 Disputatio manet, utri legati alteros accessuri sint priores, qua in re legati Batavi, qui posteriores venerant, antehac legatis Danicis in hac urbe concessere.21 Tam rex Hispaniae quam dux Lotharingus22 dicuntur militem legere in tractu Leodicensi, Coloniensi, Juliacensi, Montano. Galli qui in Casali erant,23 in Burgundiam et Lotharingiam venerunt. Hispani qui Bruxellae sunt, dicuntur invidere et Piccolominaeo et Bucquoio,24 quorum hic ut indigena, ille ut suavis moribus, magis indigenis placent. Gassio intercepit commeatus qui advectabantur oppido Sancti Audomari;25 et in eodem oppido quidam
493
supplicio dicuntur affecti, qui cum ipso consilia sociaverant. De Motta Lotharingiae arctius premenda sermones sunt.26 Princeps Condaeus graviter laborat ex calculo.27Marchio Sancti Chaumontius propius Romam accessit.28 Legatus ab Ethrusco parem cum regum legatis honorem obtinere non potuit iussusque a suo principe fuit eos sumere qui darentur.29 Lotharingia in vastitatem redigitur per exactiones militares. Languedocia milites recusat accipere quos mittit eo regina regens.
Deus, illustrissimi et excellentissimi domini, Excellentiis vestris det omnia prospera,
Excellentiis vestris inservire paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIV/XXIV Februarii 1645.
Rex Hispaniae creditur admiranti Castellae,30 qui nunc Neapolim regit, daturus summum imperium belli per Hispanias, cardinali autem Trivulcio praefecturam Neapolitanam, auferre marchioni Tarracusae31 imperium in copias per Castellam et ad honores revocare Philippum Sylvam et Johannem Garaium. Mareschallus Turennae, nihil aliud habens quod agat, auxit praesidia Baccharachi, Bingae, Oppenhemi, Magontiaci, Wormatiae, Spirae, Philippiburgi, Germeshemii, Landaviae, Neustadii,32 profectus ipse Spiram et Philippiburgum, ut ea loca inspectet. Rosa maior per Brisacum ivit in Sueviam33 cum mille ducentis equitibus, peditibus sexcentis, expectans alios equites sexcentos, pedites quadringentos. Ducis Lotharingi copiae se tenent in Hainavia, Querceti, Avermi,
494
Malbodii, pars inter Sabim et Mozam.34 Piccolominaeus sperat se decem millia militum supra eos qui antehac fuere, exhibiturum sine novis oneribus, per parsimoniam publicae pecuniae.35 Archiepiscopus Machlinensis mille equos emit de suo ad augendum equitatum Hispanicum. Ordines Britanniae Armoricae miserunt qui fidem suam reginae regenti testentur.36Adres in de hand van Grotius: Illustrissimis et excellentissimis dominis/dominis, sacrae regiae Maiestatis Suedicae summa cum potestate legatis; domino Johanni Oxenstiernae, regni senatori, etc., libero baroni in Kymitho, etc.; domino Johanni Salvio, aulae cancellario, etc., domino in Adesburg, etc.
Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: (24) Febr. 1645.