Excellentissime et illustrissime domine,
Pictonici quidem motus pactionibus quibusdam ad quietem deducti sunt2 et dicuntur revocari, quae ibi erant, cohortes. Multa tamen [manent] metuenda dissidiorum semina. Nam et rixae durant illae Coliniaci et illae Dandeloti; et dux Vindocinensis, qui Aneti antehac se habuit, destructa ibi taberna in qua nobiles illi duo,3 inducti eo per meretricios astus, capti fuerant, cum milites multos Anetum mitti intelligeret, Vindocinam concessit. Cardinalis Mazarinus metu sive privato sive ob res publicas non optime valet. Cardinalis autem Lugdunensis it Romam, ut usui sit si forte pontificatus vacet, quod aut esse aut brevi futurum creditur. Et ea res aut pacem dabit Italiae aut maiores ubique motus. Postremus, quem pontifex fecit cardinalem, de Lugo, Hispanus est et solus ex omnibus, quos cardinales hic pontifex fecit, eruditus.4 Cum principe Thoma quae hic acta sunt, teguntur satis.5
Rex Hispaniae in Cataloniam redit magno collecto exercitu. Ideo Motta Odincurtius supplementa poscit, et quia accusatur quod nihil egerit, destitutus copiis postulat etiam successorem. Exercitus reliquiae sub marescallo vicecomite Turenae stipendium accepere menstruum et in Lotharingia apud Remiremontium hiberna sibi quaerunt. Uberlinga a Johanne Waertio premitur et creditur in periculo esse, quia victu indiget. Dux Carolus multa quidem hic per suos proposuit, sed vix creditur abstrahi posse ab Austriacis nisi una re, si in Gallia secundum eius cum Cantecroia coniugium iustum censeatur; quod neque Viennae unquam obtineri potuit, neque cum bona papae pace
103
peti potest. In caeteris rebus omnibus multae sunt causae cur dux Carolus plus fidei habere debeat Austriacis quam Gallis. Nam Austriaci et ius ipsius in Lotharingiam agnovere, cum Gallia uxori eius principi Nicolaae6 id ius asscribat ex sensu omnium antehac in Lotharingia eruditorum. Tum vero et Austriaci et foederatio catholico-romana ei promisere pacem se cum hostibus non facturos nisi ipso in omnia quae habuit plene restituto. Praeterea parlamentum quod rex Galliae Meti erexit, sicut camera[e] Spirensis,7 ita et ducis Lotharingi et aliorum principum comitumque iura accidit. Multa etiam extra Lotharingiam ab imperatore donata sunt duci Carolo, quibus paria aegre in Gallia obtineat Inter ea sunt decem oppida Alsatiae, in quibus Hagenovia; tum vero Pfalsburgicam terram, Lexinam, Sarvardicam, Nomeniacam, Sanctanansiam, Sarbrugicam tenet beneficio imperatoris. Quodsi bellum maneat, multo plus lucraturus est ex tributis bellicis, a Wormatia Coloniam usque et in utraque Rheni ripa, quam habiturus sit ex omnibus Lotharingiae et Barri locis, si se medium faciat. Et quo magis Austriaci et catholicum foedus illo itinere indigent, quod a supernis Rheni partibus ad Belgicas tendit quodque nunc ipse suis insidet copiis, eo semper conditiones ab ipsis quam a Gallis, qui ipsum offenderant quosque ipse offendit, sperat meliores. Ob has causas viri prudentes non putant ex usu esse, ut huc veniat; cum hoc rerum statu nihil hic impetrare possit maius quam ab hostibus aut habet aut sperat. Et quod maximum est, etiamsi quid promittat, id vim certam habere non possit nisi aliorum consensus accedat, nempe uxoris, si bona sunt dotalia, aut fratrum, si sequendum est Renati testamentum.8Dux ille Carolus Coloniensi tractui appropinquat, sive ut ex illis et Leodicensium terris exercitum refoveat, sive ut dignitatem coadiutoriam archiepiscopatus Coloniensis fratri suo adferat contra molitiones Bavaricas. Cum hac de causa, tum ut, si fieri potest, impediantur Batavorum novae cum Gallis contra Imperium pactiones, coeunt Monachium ab imperatore Curtzius comes et Hazfeldius, ab electore Coloniae Büschmannus. Creditur autem Hazfeldius hiberna capturus in Juliaco, ut Neoburgici conatibus, qui ob tentatam Duram9 et imperatorem et omnia ista Westfalicae coitionis arcana suspecta habet, reprimat eumque in ordinem cogat. Dux Wurtenbergicus apud Bavarum fuit, ut de trecentis millibus florenorum ad hibernorum redemtionem indictis aliquid acciperet laxamenti. Nihil accepit praeter bona verba, et pars eius pecuniae iam ad duces et milites pervenit. Magna pars cohortium marescalli vicecomitis Turenae apud Argentoratum se habet, non sine incommodo, ut credo, Benfeldii. Francofurtensis conventus spe exigua
104
de pace brevi discessurus videtur. Pars maior danda putat tributa quae poposcit imperator. Dux Carolus monachos quosdam in monasterio ad Mosellam inhumane tractasse dicitur.Nuntius papae10 non admodum hic est gratiosus hoc tempore, tum ob Valencaeum inconsulta Galliae regina factum cardinalem, tum ob alia quaedam. Creditur exercitus ad Belgicum finem, cui imperaturus est dux Aurelianensis, futurus XXX millium. Plesseus-Vesontinus hinc missus est Bruxellam, ut agat de captivis et rebus aliis. Pecuniae hic quaeruntur ex iis qui quaesturas et inde pendentia negotia exercuere, ex novis aedificiis, ex sale, ex advocatis et procuratoribus, tum qui fuere tum qui fiunt novi. Indutiae inter Galliam et Burgundiae comitatum ad mensem Maium prorogatae sunt. Dux Guisius nondum eo perductus est, ut Sorbonae consilium de matrimonio suo sequatur. Princeps Condaeus in ius vocavit Esguilloniam ob controversias de cardinalis Richeliaci hereditate. Proponitur Chombergio permutatio, ut Languedociam permittat duci Aurelianensi, ipse autem recipiat quas olim habuit praefecturas Metis, Viroduni, Tullorum; sed cunctatur ea super re Chombergius, nisi pecuniae aliqua superiectio aequalitatem repenset. Uxor ducis Longovillani partu filiae levata est. Tabellarius a Lugduno in itinere vim passus est, ademtis ei literis, incertum cuius et quo consilio. Imperator Pragae esse dicitur, Passaviae Leopoldus.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae ac per eam reginae regnoque prospera omnia,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXVII‹I› Ianuarii/VI Februarii 1644.
Venit huc in diversas Galliae partes frumenti magna copia ad pretium trium millionum. Bavari Heiligebergam cepere. Mainungam adhuc obsidet Saradeschius. Est Constantinopoli quidam a Polonia missus conquestum de Tartarorum irruptionibus in Russiam et Podoliam. Cardinalis Ginettus it in urbem Monasterium revocato Rossetto. Barbarini in Urbinate tractu aliisque in locis magnos delectus faciunt, pecuniam ad L millia scutatorum misere Bononiam, tantundem Perusiam. Veneti castellum Sancti Petri ad Padum oppugnare parant. Res Britanniae regi in Cestria bene procedere dicuntur, mari quoque res eius valescere. Wallerus arcem Arundeliae cepit.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Pictones sedati; plurima restant dissidia. Lugdunensis Romam it. De Lugo cardinalis eruditus. Acta cum principe Thoma teguntur. Motus belli in Catalonia. De exercitu Turenae. Uberlinga laborat. Lotharingi fides dubia et cur Austriacis faveat; de exercitu ipsius. Legati Monachium missi. Conatus contra Neoburgicum. Acta Wurtembergici cum Bavaro. De Turenae copiis, conventu Francofurti. Rumor de monachis a Lotharingis male tractatis. De nuntio papae. Belgica. Pecuniae, unde quaerantur. Indutiae cum Burgundis. Varia Gallica. Frumentum in Galliam advectum. De bello in Germania. Polonorum querelae apud Turcas. Ginettus Monasterium missus. Bellum Italicum. Regis Angliae res bene gestae.