Excellentissime domine legate,
Convenerunt legati nostri cum domino Davausio, ut usque dum advenerint electorum et qui alii in itinere et prope portas nostras sunt ablegati, a propositione facienda2
497
utrinque abstineant.3 Idque ex consilio et rogatione eorum, ex ordinibus, qui Osnabrugae adsunt et statuum iura legatis perpetuo inculcant seduloque commendant; inutile existimantes si de libertate iurium suorum scripto caveatur, nisi illam in effectu obtineant et in celeberrimo hoc congressu exerceant.4 Placuit initio consilium domino de Servient, quod mox evertere est aggressus, privatis magis, ex sententia domini d'Avaux, quam publicis rationibus eo adactus.5 Conventionem cum Sueciae legatis obiecit alter, ordinumque instantiam, et ipsam porro iam dudum propositionem suam factam; nullum econtra ex minima mora periculum. Quae omnia si non sufficerent, advertendos ad minimum foederatos per residentes Sueciae vel Galliae;6 pro ludibrio alias haberi conventionem a legato factam, ipsumque foedus eludi.Sed hisce non obstantibus, nec ulteriori mora, nec ulla ad Sueciae legatos notificatione egendum ratus, dominus Servient mediatoribus se coniungit, urget, instat, collegam superat, adeo ut hesterna die propositionem suam mediatoribus, nobis insciis, exhibuerint.7 Convenit me protinus d'Avaux, de vehementia collegae et iniquo procedendi modo graviter conquestus, veritusque est, ni oportune inhibeantur talia, posthac graviora committi.8 Rettuli, ut oportebat, Osnabrugam insperatum negotium, necdum responsum habui. Dubio procul committetur Excellentiae vestrae de eo apud Galliae reginam proceresque conquerendi cura.
Postquam regni administrationem aggressa est regia Maiestas Sueciae, nihil inde
498
litterarum habuimus.9 Nec de exercitus nostri in Bohemia progressu certi aliquid constat. Johannes Cruus, cancellarii gener, in Schonia mense Decembri defunctus est.10Deo Excellentiam vestram officiose commendo,
Excellentiae vestrae ad officia paratissimus,
Schering Rosenhane.
Monasterii, die 15 Februarii anno 1645. ‹Monasterii, die 15 Februarii anno 1645›.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Febr./Maert.