Magnifice et generose domine,
Davausius, qui, ut in literis meis de die 23 Ianuarii significavi,2 tum exspectabatur, venit postridie eius diei et ad 31 hic substitit. Eum hic invisebant principum et ordinum deputati Osnabrugae tum praesentes, rogantes, quemadmodum antea apud nos, ut propositio quam regnorum plenipotentiarii brevi facere decreverunt, tantisper suspenderetur dum qui in motu et itinere sunt aliorum statuum deputati huc veniant; id scilicet conveniens esse toties iteratis invitationibus, securitati regnorum melius firmandae consilio ordinum, in quorum libertate illa fundaretur; libertatem vero non melius recuperari et deinde sartam tectam servari, quam si ius belli et pacis, ambo avertendorum malorum, ordinibus constet. His, inquam, et similibus rationibus institentes urserunt, ut tantae rei paululum temporis daretur; alias existimarent ordines, toties vocati, ludibrio se haberi et praetextus nostros fuisse amicas invitationes, si iis inhaerere nolimus vel tantillum. Excussis ergo omnibus rationibus et momentis rerum, communi tandem concentu ivimus in deputatorum sententiam,3 indulgentes iis spatium aliquod temporis,4 ad minimum usque
505
dum electorales Moguntini et Brandeburgici, qui tum dicebantur in procinctu esse, advenirent.5 Interea non dispalesceret deputatorum postulatum, sed culpa protractae propositionis conferretur in electorales, qui vi constitutionis imperialis Ratisbonensis6 hic deberent adesse et sine quibus exiguum in tractatu effici posset. Laeti omnes nostra hac resolutione spem concipere coeperunt boni eventus, quando regna contra caesarianorum contrarias impressiones tam serio et communibus consiliis rem Germanicam restitutum irent.7Verum, quod dolendum, mox aliae cogitationes obortae. Scilicet domini plenipotentiarii Gallici 13 huius mensis8 ne verbo quidem, non dicam nobiscum, sed ne quidem cum regiae Maiestatis residente domino Rosenhana communicato, propositionem talem,9 qualis hic sub litera A insinuatur,10 mediatoribus exhibent. Non dicam nunc, quam inexspectatum hoc accidat principum deputatis hic praesentibus, et quantum damni communi regnorum interesse inde capturum videtur, quando emanabit ad ordines Imperii promisso exigui adeo temporis non stari. Id certe nos non parum afficit, quod per decem integros dies nulla notitia et causa allata sit a Gallicis plenipotentiariis consilii mutandi, in re tanti momenti, qualis est propositio generalis. Si in aliquo observandae sunt foederis leges, certe in hoc casu pari passu eundum esse omnes iudicabunt. Data est nunc Monasterii ansa mediatoribus promovendi negotium Monasteriense; caesarianis vero et Hispanis spes divellendi regna. Nos interea manemus constantes in priori resolutione.11
Quid de caetero fieri e re communi iudicaverimus, proxime significabitur. Iam iam Monasterio ad nos venit dominus residens Rosenhana, explicaturus nodi illius nexum.12
506
Interea dum haec exactius perpendimus, velit Magnificentia vestra animum advertere et observare, quae ad Gallicam aulam et alibi gerentur dicenturque super hac re.Dominus Torstensonius scribit ad me e castris suis ad Kaden, ut excerptum sub litera B indicat.13 Quodsi intellexerit Galliam non modo tarde copias contra Bavaros mittere,14 sed etiam in tractatu minus observantes [esse] concentus illius quem [foedus] requirit,15 non parum turbabitur in suo proposito. In Holsatia et Bremensi tractu res prospere eunt.16 Nec minus in Dania, ut literarum excerpta sub C pluribus docent.17
Quibus Magnificentiam vestram divino favori commendo maneoque,
Magnificentiae vestrae ad officia paratissimus,
Johannes Oxenstiern.
Osnabrugis, 19 Februarii stylo vetere anno 1645.
Quam vera sint, quae Dani sparserunt de incursione Sestedii in Sueciam,18 superius nominatae chartae indicant.19 Danice agunt et loquuntur!
Boven- en onderaan de copie: No. 13. Num. 13.
De minuut heeft in dorso: Osnabrugis, die 19 Feb. anno 1645. Ad dominum Hugonem Grotium. J.O. Axelii.