Magnifice et generose domine,
Tabulae procuratoriorum, 14/[24] Octobris hic utrinque approbatae,2 manserunt in
212
Didicimus Francofurtenses illibenter cognovisse quod literae nostrae remissae sint.11
213
Integras ergo hodie illuc expedimus una cum novis,12 quarum exemplar hic adiungitur.13Iam diu nihil a Suecia habemus. Aliunde tamen percipimus omnia ibi prospere geri contra Daniam et Norvegiam. Generalis Vrangelius adhuc in mari est cum classe Suecica,14 quam cogitat reducere Vismariam. Colonellus Vrangelius in Cimbria successus habet.15 Daniae rex praecipuam virium suarum partem ad insularum defensionem collocavit. Indeque liberius in Schania Hornius,16 et ab hac parte alii nostratium agunt. Dominus Torstensonius iam in eo esse dicitur, ut reliquias Gallasii exercitus, Magdeburgo non sine periculo et clade illapsas, conficiat. Nondum accepi literas eius et specialem rerum omnium enarrationem. Quod excerptum hic deprehenditur, ex literis Hala Saxonum missis, plurimorum relationibus confirmatur.17 Plus effectum est hoc tempore a Torstensonio quam si in aperto campo hostem vicisset. Nam Gallacius, qui in Holsatiam contendens credebatur habere 18 millia militum,18 nunc vix quatuor millia secum trahit, omnes enervatos, laboratos inedia, frigore, nuditate. Hatzfeldius approperat quidem cum suis.19 Verum speramus Torstensonium iam providisse quid facto sit opus. Proxime eventum eius rei referam, nunc desinens cum voto omnis prosperitatis,
Magnificentiae vestrae ad amica officia paratissimus,
Johannes Oxenstierna.
Osnab[rugae], die 28 [Novembris] anno 1644.
Si apud vos haberi possunt acta tractatus Vervinensis,20 maximopere rogarem eorundem communicationem, ad minimum articulorum conceptum, si alia reperiri nequeunt.
214
In dorso staat: Ossnabrugae, die 28 Novembris anno 1644. Ad dominum Hugonem Grotium. J.O. Axelii.
Propositie van de Zweedse gevolmachtigden, dd. 7 december 1644.
Illustrissimi domini,
Absolutis per Dei gratiam praeparatoriis pacis et plenipotentiis hinc inde commutatis, cum ipsa pacis negociatio iam tandem inchoari debeat, post invocatum divini Numinis auxilium, ut cuncta feliciter cedant, id inprimis tam ad omnimodam praeliminarium consumationem quam actionem principalem tum debite fundandam, tum maiori facilitate maturandam, necessario requiritur, ut sive per se sive per suos mandatarios adsint Imperii status, electores, principes, civitates. Sicut enim ea praecipue de causa hactenus tanti temporis bellum sustineri et tam diuturna lentorum praeliminarium fastidia exhaurire necessum fuerat, ut haec ordinibus facultas salva maneret, ita iam absque iis de pace nihil vel iure agi vel cum speratae securitatis effectu statui potest. Etsi vero caesarea Maiestas dato tandem universis et singulis generali salvo conductu iamdudum consenserit, ut libere secureque veniant vel mittant.
Quia tamen super eo consensu praeter binos nemo adhuc comparuit, explicatiori suae Maiestatis sententia adeoque impulsu opus est, ut confidentius citiusque approperent. Ante omnia igitur id loco primae propositionis postulamus, ut cum Excellentiae vestrae tum ipsa caesarea Maiestas eos, ut se absque ulteriori mora sistant, efficaciter moneant et adhortentur, ne per eos stet quominus sua[e] reipublicae tranquillitas maturius restituatur. Quodsi insuper placuerit Excellentiis vestris id quod per decanum dici fecerant, scripto nobis exhibere, nimirum - si recte percepimus - sibi non incongruum videri, ut ea quae anno 1635 inter regni Sueciae cancellarium et electorem Saxoniae agitata sunt, reassumantur, etiam mentem nostram de materia tractandorum ulterius aperiemus. Quamprimum vero ordines advenerint, parati erimus ad rem ipsam aggrediendum eaque facilitate tractandum, ut omnibus constet nihil eorum quae ad universi Imperii pacem omni ex parte aequam, tutam, decoram maturandum conducere potuerunt, a nobis omissum esse, idem nobis de Excellentiis vestris indubie promittentes.
Quas hisce de caetero divinae protectioni commendamus,
[J.A. Oxenstierna, J.A. Salvius].
Osnabrugae, die 27 Novembris anno 1644.
In dorso staat: Copie de la proposition par messieurs les plenipotentiairs de Suede.
En in de hand van Grotius: 25 Nov. 1644.