Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Ad diem 3/13 Februarii res in Bohemia feliciter cesserant domino marescallo Torstensonio. Castra metatus ad Cadenum in diversa loca cohortes speculatum hostisque vires exploratum emiserat.2 Praestolatus adventum generalis Axelii Lilia[e]3 paucos dies quieti militi concessit. Certum vero ipsi, ut biduo elapso recta versus Pilsam in hostem moveret; quod ut prospero eventu factum sit, velit Deus.
Coningsmarchius Boxtehudam oppugnat, qua expugnata Stadam aggredietur,4 nec diu extrahetur eis obsidio, si verum sit quod ex amici cuiusdam literis habeo, cives nimirum constituisse oppidum advenienti dedere, ut duplicis tributi onere leventur.5 Indicium etiam huius rei esse poterit, quod non ita pridem Bremensem episcopum ampliori quam 50 virorum satellitio stipatum intra portas admittere recusarint. Tractum vulgo dictum Oudelandiam occupavit ingentique praeda potitus est. Helmius Wrangelius 700
499
Danorum partim cecidit, partim cepit, partim in paludem egit captis 400 equis.6 Inter caesos generalis Alefeldius numeratur.7 Plura loca vasta fecit, ne hosti commeatus suppeteret.Hagae-Comitis nondum inter se convenire potuerunt in negotio Sueo-Danico.8 Residens Danicus copiam colloquendi cum Generalibus Statibus obtinere hactenus nequiit,9 licet Auriaco principi adhaerentes strenue insistere, praetendentes indecorum et insolens esse regio ministro colloquium denegare. De privilegii Orientalis Indiae Societatis prolongatione in partes itur graviterque disceptatur.10 Multi malum exitum verentur et ominantur.
Deus, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae prosperitatem et felicia quaeque diutissime concedat,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 27 Februarii 1645.
Iam iam hac hora mihi allatae sunt literae hae a domino Marino.11
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Martii.