Clarissime domine,
Multum gaudeo ob ea quae continent literae Claritudinis vestrae, datae XXX Ianuarii, quae quo magis distinctam atque particularem continent rerum historiam, eo sunt mihi gratiores.
Solemnia translati in reginam regiminis bene peracta2 laetus intelligo Deumque precor, ut felix fortunatumque sit inchoatum tam auspicato imperium.3 Laudo etiam ordinum Suediae promtum animum ad ferendas belli iam duplicis necessitates. Utrunque bellum magna cum Suediae gloria terminabitur, si ita pergant regina paternis insistere vestigiis, duces provide bellum regere terra marique, milites et nautae pugnare fortiter, ordines conferre quae sunt necessaria.
Plane autem Claritudini vestrae consentio videndum esse, quid iam post adventum
453
domini Bickeri et domini Stavenissii facturi sint Batavi in Suedico hoc negotio,4 priusquam certi aliquid constituatur de pace cum Dano.5In senatorum numerum cooptatum illustrem dominum comitem de La Gardie6 non ipsius tantum, sed et Suediae causa gaudeo. Cognovi enim eximium eius ingenium magnificasque virtutes. Andream Blat7 amavi vellemque diu suis utilis esse potuisset. Nunc cum aliter Deo sit visum, ferendum hoc ut alia humana.
Multum rebus nostris prodesse poterit, si Norwagos taedere incepit Danici imperii.8 Ubi Coningsmarckius9 se ad Wrangelium10 adiunxerit, puto tantum in illis partibus negotii Danis oriturum, ut de intranda Suedia cogitaturi non sint. Si verum est quod de electore Brandenburgico et Claritudinis vestrae et aliorum literae indicant,11 puto sperari posse id matrimonium, quod Suediae regno infesti aut aemuli adeo perhorrescunt, nec sine causa. Et quod in Suedia futurus est aliquis pro electore residens,12 ad coagulandam amicitiam initium erit.
Comes Harcurtius brevi hinc abiturus est.13 Dux Anguianus pabuli tempora exspectabit.14 Interim ab Urselae oppugnatione repulsi sunt Galli cum suo damno. In Italia rex Galliae urbem Taurinorum et Carmaniolam reddidit duci Sabaudiae, ab eo vicissim acci-
454
piens loca quaedam Pado adsita. Magni videntur hoc anno futuri impetus et Gallorum et Batavorum in Flandriam.15Deus cuncta ad aequam pacem regat et, clarissime domine, Claritudini vestrae det prospera omnia,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XI Februarii 1645.
Adres: A monsieur /monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.