500
Frater optime,
Oratio ab archiepiscopo Cantabrigiensi habita cum historica narratione eorum quae mortem eius praecesserunt, etiam hic fuerunt impressa,2 ut ante monui.3 De foedere cum Suedis quid dicam nescio;4 ego omnia hic fluctuare,5 nec Ordinibus Hollandiae inter se convenire, satis perspicio, nam etiam, quod mireris, privilegium Societati Indiae Orientalis datum et saepius prolongatum in septimanas et dies, iam tandem intercidit, et licet forte nova accessura sit prorogatio,6 tamen pessimi exempli res est non in tempore provisum. Quodsi ipsum cesset privilegium, quis non videt in commodum Hispanorum id cessurum? Et nostrates homines, unione semel rupta, commercia in India corrupturos?7
Grata sunt quae de Cerisante scribis, neque tamen recte facit qui te tua pictura intervertit.8 Pauci iam poetae curant leges carminum, et saepe in eo peccatur, ut mirum non sit et eum in nominibus propriis9 aliquoties peccasse. Amstelodami lis est Vondelio cum aliis poetastris, et iam ad convitia et imprecationes res devenit,10 quae omnia non sine publico malo publice leguntur.
501
De rege Poloniae et fratre eius Casimiro quod scripseras nunc demum intelligo.11 Sed illud scire velim, annon et presbyteri possint voto absolvi et ad matrimonium admitti ob magnas rationes, quod si est parum sibi ista cautione prospexerit rex Poloniae. De Bavaro recte iudicas,12 sed solent aliquando tales vespertiliones poenas dare, siquando capita dissidentium suas componunt controversias.
Croyus non tantum hunc libellum,13 sed et duodecim aut tredecim eius farinae in Heinsium editurus creditur, quibus si non multa utilia insperserit, aedepol magno conatu magnas nugas egerit. Filius Petrus Ultraiecto, quo cum Reigersbergio cognato profectus erat, redux cum magno gutturis dolore ex amygdalis inflammatis orto conflictatus est, cui et febris accessit,14 sed venae sectione semel in brachio atque iterum in lingua instituta, postquam aliquantum puris evomuit, resedit dolor atque ita ipse iam melius valere incipit. Putamus eum ex opera cognato Reigersbergio iuniori15 ex variolis decumbenti fideliter praestita, aliquid contagii attraxisse.
Deus interea te, tuam tuosque omnes nobis diu servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXVII Februarii 1645.
Nunc intelligo hodie (p)rorogatum in hanc septimanam Societatis Indicanae privilegium.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 st. D'Holl.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Martii.
En in dorso: 27 Febr. 1645 W. de Groot.