524
Frater optime,
Annotata tua ad reliqua Novi Testamenti bene procedere laetus intelligo.2 Quid Harcurtius in Catalonia,3 quid dux Longovillanus in Germania promoturus sit,4 avebo intelligere. De responsis faciam quod iubes, et quae filius habet per occasionem lustrabo.5
Hic apud nos magnis laboratur dissidiis. Societatis Indicae privilegium nunc vere intercidit, quinque provinciis id unice agentibus ut omnibus libera illic sint commercia,6 Hollandis vero inter se divisis, qui tamen cum Selandis coniuncti societatem istam absque interventu aliarum provinciarum facile sartam tectam conservare possunt et debent; quod nisi fiat magna haec res Castellani regis bono cedet. Interea Societas Occidentalis Indiae plane periit, et iam primum perisse se sentiet. Harlemenses et Lugdunenses dum ei favent, totum alterius societatis negotium corruperunt.7
Dominus Johannes Reigersbergius8 narravit mihi se nuper interfuisse concioni in qua Voetius multis verbis in te debacchabatur,9 addito te omnino iudaizare et loca quae maxime pro christianis faciunt in alium sensum trahere, atque ita iudaeis gratificari, sed
525
idem ille nuper etiam in Ordines publice invectus est et bona ecclesiastica sibi suisque symmistis vindicare voluit,10 quam ob rem forte cathedra ipsi interdicetur.Deus te, tuam, tuos nostrosque omnes diu sospitet,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, VI Martii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 16 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Maert.
En in dorso: 6 Martii 1645 W. de Groot.