Consilium meum de recta ad civilem sapientiam via2 tibi non displicuisse, optime Gronovi, est quod gaudeam. Unum addam, ut cum Justinianei corporis lectione coniungas et Theodosianum Codicem antiquiorem, in quo multa integra apparent quae Justinianei collectores truncata nobis dedere.3 Deinde interest ex ea collatione observare mutati iuris gradus. Cypriani4 locus, ut recte vidisti, sollicitandus non est. Apparet enim ex Ter-
353
tulliano,5 Cypriano, sed maxime ex Catechesi Cyrilli6 christianos de manu praesidentium in manus sumsisse dominici corporis et sanguinis sacramenta, non procumbentes, sed stantes, cum quadam capitis inclinatione quam προσκύνησιν Graeci vocant.Ego si qua in re studia tua iuvare potero, quod quam pauxillum sit satis sentio, non tibi ea res quam mihi eveniet laetior.
Vale et nos amare perge,
tuus toto animo,
H. Grotius.
XXII Februarii/IV Martii 1634.
Adres: Eruditissimo iuveni Johanni Friderico Gronovio. Bei hern Harman Vinciern7 domhern zu bestellen, zu Lubec.8 Port.
In dorso staat in een onbekende hand: Bei dem hern domdechanten zuerfragen. Hamburg. En: Praesent[atae] Hamb[urgi], 25 Febr[uarii].