Video, doctissime Grenovi, quam bene collocatum sit futurum apud te beneficium, si quod a me proficisci posset, qui exigua animi tantum bene tibi volentis indicia tam grate metiris. Utinam vero vel consilio felicissima tua studia adiuvare possem. Experireris me
351
earum laudum, quas nunc immerito tribuis, satis esse avidum. Nunc quoque, quanquam sentio nihil esse quod possum, tamen illud ipsum desiderare te non patiar.De satura, scripto miscellaneo sic dicto ad exemplum lancis saturae, unde et legi saturae sua appellatio,2 gaudeo veriorem tibi sententiam probari, nec dubito quin ita inscripserint suos libros Petronius et Marcianus,3 quanquam grammatici seriores id mutarunt. Certe Martianus librum suum Saturam non semel vocat.4 Satyrica autem levitas, procacitas, vernilitas recte dicuntur, non a Latina satura, sed ab eo poemate quod Graeci satyros vocant, cuius in Arte Horatius meminit.5 Qualis est Cyclops Euripidis6 et alia veterum multa quam et σατυροτραγῳδιάν aut τραγῳδίαν σατυρικὴν vocant. De quo scripto illud est Ovidii:7
Est et in obscaenos detorta tragoedia mores verbaque praeteriti multa pudoris habet.Qualia inverecunda verba multa sunt in Cyclope. Satura autem potest esse sine ullis ridiculis vocibus gravis, seria, qualis Ennii8 olim, qualis illa Martiani. Lucillius9 ei primus ius dedit carpendi vitia, quod apud Graecos Eupolidis, Cratini, Aristophanis aetate comoedia usurpaverat.10
Ad iuris studium nunc quoque te adhortor, in quo si id tantum agis, ut rem facias, paucis delibatis compendiis statim ad forenses scriptores tibi convolandum erit. Sin hic quoque percoctam sapientiam et nomen eximium optas, non aliunde cognitionem iuris Quiritium spera quam ex Cuiacio,11 qui et solus πέπνυται - οἱ δὲ σκιαὶ ἀΐσσουσι12 - et prope solus sufficit. Adeo ille omnia istius studii arcana pervidit et quibus e fontibus cuncta fluerent. Vigelium13 non ut ediscas aut saepe lectites suadeo, sed ut habeas, sicut indices habemus ad quos recurrere interdum solet haesitans memoria. Scholasticae istae disputationes parum ad sapientiam prosunt, ad parandum foro et subitaneo certamini ingenium nonnihil, quasi militiae togatae prolusiones. Has quoque, ut duplex sit utilitas, occupari velim in iis iuris Romani partibus quas usus nostri saeculi comprobavit, qualis
352
praecipue est illa de contractibus. Ante omnia Institutionibus Latinis optimum Graecum interpretem coniunge Theophilum,14 deinde ad lectionem Pandectae15 et Codicis et postremarum constitutionum16 progredere. Quo magis ea leges, quo maior tibi lux affulgebit, interposita ut dixi Cuiacianorum operum17 lectione, ad quae etiam confugias suadeo quoties in alicuius loci intellectu haesitas, digitum tibi intendente ad hoc Godofredo in margine editi a se legum corporis.18 Constitutiones illas postremas, quas vulgus Novellas vocat, Graece scriptas Graece lege, addita Latina interpretatione vetere non spernenda. Haec nunc in mentem veniebant, quibus si quid addendum succurrat id aut scriptioni alteri, aut si ita res ferat, colloquio servabo.Vale, mi Grenovi, et me filiumque meum19 amare perge,
tuus toto animo,
H. Grotius.
IX Februarii ex vetere Calendario anno 1634.
Adres: Viro eruditissimo Johanni Friderico Grenovio, Lubecam.
In dorso staat in een onbekende hand: P[rae]senta[tae] Lubec, die 14 Februar.