Literas a te, mi frater, tum 4 tum 10 Martii scriptas recte accepi et quae prima data est occasio, ea utor ad rescribendum.
Displicet mihi illa concionandi de publicis negotiis licentia, quae nisi reprimitur, malum dabit. Sed forte et hic morbus et similes alii viam parant ad ϰϱίσιν quandam generalem, quae utinam ex bono sit patriae. Avebo intelligere, quid de captivis Lupesteinensibus2, quid de thalassicis3 futurum sit. Rotterodamenses
40
de syndicatu4 faciant, quod libet. Tamen a Matelifio5 nihil tale exspectaveram. Nos quiescamus et tempora patiamur fluere. Ego de scripto meo6 non edendo persto, eoque magis, quia pax facta in Valle Telina et induciae inter Sabaudum7 et Genuenses partem materiae subduxerunt. Tum vero ita scriptus est liber noster, ut nec catholicis hic nec apud vos reformatis sim satisfacturus. Talia scribere eorum est, qui sua ope stant nec quemquam habent, quem respiciant. Ab Heinsio8 nihil accepi literarum. Nolo fallatur aut ipse aut Mylius, cui non scribo, quia siquid est per filium ejus9 significo. Is si discesserit, quod brevi futurum videtur, et dignum quid occurrat, scribam ad ipsum liberius, quando ipse invitat. A Buono10 aeque facile totum exemplar impetrabo quam unum quaternionem11. Non metuo futurum ut rumpatur foedus Compendiense12. Nimium avide hic expetunt, ut modica pecunia bellum nostrum alant. Sorbona censuram edit in Santorielli librum13, qui reges etiam ob insufficientiam et inhabilitatem ait deponi posse. Iesuitae a Parlamento jussi generalibus verbis hoc dogma condemnarunt14. Videbimus an et solide sint refutaturi: nam et hoc imperatum est. Pax cum Rupellensibus et sociis probata est in Parlamento. Etiam in Valle Telina facta pax: manet vallis sub Rhaetis, sed habitura suos ex se judices non praefectos aliunde missos. Publice ibi exercebitur Romana tantum religio. Munitiones tradentur pontifici et ordine destruentur. Inter Sabaudum et Genuam induciae in sex menses. Abiit princeps Pedemontanus15 multum conquestus se inscio transactum. Idem queruntur et Veneti. Hae sunt artes saeculi, parum ex tanti regni dignitate. Perlatus huc est liber titulo Veritatis odiosae16 multa continens in Riceliacum, Arsenium17, principem Mauritium, cum laude Oldenbarneveldii. Putatur auctor Carolus Scribanius. Talia elogia parum commendant causam remonstrantium, sed non est in ipsorum manu impedire.Vale cum parentibus tuaque uxore a me, mea et nostris.
3 Aprilis 1626.
Rex perendie creditur iturus ad Fontem Bellaqueum, sub finem septimanae discessurus Arsenius.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.