Uxor, frater dulcissime, itineri imminet, quae ubi ad vos venerit de ratione
127
curandi literas vos edocebit. De Camerario2 iam ante intellexeram aliquid. Vereor, ne audiat illud Homericum3 μάντι ϰαϰῶν. Berckhoutium4 a periculo poenae imaginariae quidem, sed tamen ignominiosae per amicos potentes liberavi meque constitui praedem fore, ut judicio se sistat, si opus est, iudicatumque faciat. Ex eo liber illi per urbem incessus fuit: et cum Polono nobili res aliquoties proxime certamen, sed quod aliorum interventu diremptum ac postremo marescallorum Galliae auctoritate compositum negotium in formulam, quam mitto. Nunc si Thomas5 jus suum privatum judicio persequi velit, defendemus Berckhoutium, qui cum comitatu ducis Guisii6 in Provinciam abiit Italiam proin visurus. A criminali persecutione facile eum liberabimus. Praedicat omnibus Thomas absque me fuisset haud dubie obtenturum se fuisse, ut Berckhoutius aut in vincula duceretur, aut ea ferret, quae criminum rei absentes solent. Nos ostendimus ipsi nihil a nobis actum ipsius odio. Itaque amicos nostros, qui vestibus opus habent, ad ipsum allegamus; et ipse nos heri, ut testaretur omnem offensam ab animo suo abesse, prandio excepit. Si Mairius7 excudere differt librum8, erit is ad me remittendus, ut amicis fidem meam appellantibus satisfaciam. Scripseram antehac9 putare me addendam Cathechesin latinam, sed rem reputans vereor, quaedam in eo libello sint, quae obstent, quominus ubique caetera vendantur, cujus rei nobis imprimis habenda cura est. Libro quinto, qui est adversum Iudaeos, in paragrapho10, qui ostendit Messiam venisse ex praesignificatione temporis, designavi sine nomine magistrum hebraeum, qui annis quinquaginta Dominum nostrum praecessit negavitque ultra quinquaginta annos protrahi posse tempus adventus. Nomen tunc non succurrebat. Post reperi esse Nehumiam. Itaque scribe in eo loco: In Iesum tam bene convenit, ut magister hebraeus Nehumias, qui annis quinquaginta eum pracessit, aperte jam tum dixerit, non posse etc. Vale, mi frater, cum parentibus et amicis. Filium meum11 perge ad studia literarum animare.Lutetiae, Kalendis Maji 1627.
Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
H. Grotius.