eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1167. 1627 augustus 23. Van G.J. Vossius1.

    160

    Tandem, maxime et amicissime vir, prodit in lucem historia mea de historicis latinis2, cuius exemplar nunc mitto; quod, licet nihil elucubrarim subtili tuo judicio dignum, tamen, quia meum est, placiturum confido. Si ausus fuissem ulterius onerare conjugem tuam3, addidissem codicem alterum ad Salmasium4. Sed fiet id per Lamerium5, qui Gallias cogitat. Simul aliquid ad eum literularum addam.

    Dicere vix possim, quantopere sim sermone et literis multorum fatigatus, ut tuerer honorem soceri6 adversus Thuanum7. Et diatribam super eo seorsim postularunt. Mihi etsi impense honori Juniano studuerim semper, res tamen ea tanti visa non est. Quare satis fore putavi, si id fieret praefatione altera operis nostri, quae est ad lectorem. Ita autem respondeo, ut salvo soceri honore modestius potuerit nemo. Idem scio judicabis ipse, ubi videris. Movere me non solum magna Thuani merita, sed etiam quod filium8 eius viderem tantopere a te amari; quem scirem nihil immerito magni facere, praeter me unum. Sane hic erga nobilissimum juvenem amor tuus tanti apud me fuit, ut vel acerbius aliquid tam multorum assiduo impulsu cogitantem, facile posset sufflaminare. Acrius paullo insurrexi adversus Scaligerum9, quia edoctus essem ab eo fonte esse, quod pleraque de Junio Thuanus hausisset. Et fidem faciebant multa. Memor eram, qualia superstes evomuerit adversus Junium, cum totus in fermento jaceret. Et meminisse ipse potes. Adhuc in nostris et aliorum manibus versantur codices Juniani Scaligeri manu oppleti bellis illis elogiis: simia, asinus, cojone, et aliis id genus convitiis, βωμολόγῳ, non Scaligero dignis. Et hocce anno Heinsius noster in lucem edidit epistolas Scaligeri10, in quibus non urbanatim, sed rusticatim Junium tanquam Cumanum asinum11 tangit, homo caetera magnus, sed nimis malignus nec ita animatus, ut se etiam hominem esse cogitaret. Vellem Heinsius periodos eas, in quibus de Junio Scaliger loqueretur, imo totas epistolas omisisset. Nunc asteriscum ponere fuit contentus; interim relinquit, ubi dicatur edidisse notas in Cypriani magistrum12, contulisse Manilium cum MSSis codd. Palatinis, aliaque id genus: quasi multum intersit, utrum dicam Sophronisci filium, an Socratem; Trojani belli scriptorem, an Homerum. Equidem vellem hanc mihi respondendi necessitatem non imposuisset Heinsius. Et tamen ita respondeo, ut qui nesciat hocce anno editas apud nos esse Scaligeri epistolas, nescire etiam possit per eum, cuius me nomini dico parcere velle, intelligi Scaligerum. Nempe tum demum nomino, cum eius de Junio epicedium refero13. Iccirco tandem subjungo aliquid de epistolis

    161

    praestantis viri, sive dicti sive adhuc innominati vobis. Nempe innominati, ubi calumniae reum ago. At nominati honorifice, ubi eius de Junio elogium commemoro. Summa autem defensionis nostrae eo redit, dicere potuisse Junium de criticis suis, et aliis similis monetae, illud Arellii Fusci14: Ne quis me ex his censeat. Dicavi opus meum illustrissimo Buckingamiae Duci15. Nempe ut cancellario Academiae Cantabrigiensis, ad quam honorifice vocatus essem; simul ut testarer affectum meum erga gentem eam, in qua tot mei amantes haberem. Displicebit fortasse nonnullis apud vos laudatio ducis: sed scripta haec a nobis, priusquam fama increbuisset belli Anglicani adversus Gallos. Nec ad similes mei, innocuos Musarum cultores, iudicium pertinet, utrius regni caussa hoc in bello potior sit. Equidem opto, ut genti utrique bene vortat, etsi id fieri quo pacto possit, minime videam.

    Excusus jam liber tuus de religionis Christianae veritate16. Quem cum lego in coelesti coenaculo cum dis mihi epulari videor. Ut quam correctissime ederetur curavi, ut potui et debui. Sed cum semel Ultrajectum, iterum mihi Hagam excurrendum esset, nec persuadere possem typothetis, ut absente me alia praelo subjicerent, filiis curam committere sum coactus. Ita factum, ut tribus quatuorve pagellis quaedam compareant negligentius edita, ea imprimis, unde errorem spissum ad calcem annotavi. Fragmenta illa, quae in rutis caesis tragicorum17 comparent, speravi propediem posse recudi. Sed nihil hactenus aeque obstitit, quam quod talia a paucis legantur; quippe, si γνώμας paucas exceperis, eiusmodi sunt omnia, ut nihil inde commodi referant alii, quam penitioris literaturae amantes, quos grammaticos vocamus. Sed tamen, quia jam finem suum historia nostra habet, hanc etiam curam suscipere animus est; nec urgere Lamerium desinam, qui moras semper nectit, neque id alia de caussa, quam quia non facile Seneca cum fragmentis inveniat emptorem, ob molem tot criticorum, qui nihil annotarint, quod sit ad vulgi gustum. Quod ad duos tres, ut cum Varrone dicam, Phreneticos Septentrionis filios18, quibus moris magnas ciere tempestates, si quis non per omnia eorum sequatur opinionem, velut ϰυϱίαν δόξαν: mihi quidem nunc aliquanto pacis amplius, atque opto, ut aeternum eos Aeolus compescat. V. Cl. Janus Gruterus19 in Academiam Groningae et Omlandiae vocatus est, ut ibi succedat Ubboni Emmio20. Venturum spero, non tantum quia is vir est, qui, ut de Mario M. Ciceronis Scaevola vester dicebat: Canescet saeclis innumerabilibus21, verum etiam quia affinitate est uxori meae junctissimus22 et mei amantissimus.

    162

    Filius meus Franciscus praeclarum opus tuum de jure belli23 prope ad unguem callet. Et quid ei, quem juris studio destinavi, melius commendassem? Memini enim me apud Tullium legere in primo de Legg.24 ex intima philosophia disciplinam juris hauriri oportere. Id quidem comprobasse mihi primus videris. Scire desidero, quid post hunc laborem et gnomarum opus geminum25, verum sapientiae thesaurum, publici juris facere cogites.

    Vale, et a me, uxore, et familia omni salve plurimum.

    Lugd. Bat. MDCXXVII. X. Kal. Sept.

    Tuus aeternum
    Ger. Jo. Vossius.

    Adres: Amplissimo, et eximio viro, Hugoni Grotio. Lutetiam Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: 10 Sept. 1627. Vossius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. RK. III E 1. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. eccl., p. 726; Gerardi Joan. Vossii et Clarorum Virorum ad eum Epistolae Collectore Paulo Colomesio Ecclesiae Anglicanae Presbytero Londini nuper editae Nunc accuratius recusae; Argumentis et Indicibus necessariis auctae. Auguatae Vindelicorum MDCXCI, p. 125; G.I. Vossius, Opera in sex tomos divisa. Quorum Series post Praefationem exhibetur. Amstelodami, Ex Typographia P. et J. Blaeu, Prostant apud Janssonio-Waesbergios, Henricum et Viduam Theodori Boom, Rembertum Goethals. Tomus IV, Amstelodami MDCLXXXXIX, p. 61. Beantw. d. no. 1189.
    2 - De Historicis Latinis libri tres, bij Le Maire in 1627 verschenen; zie Petit, Bibliogr. Lijst, p. 172 no. 16. Het boek is opgedragen aan de hertog van Buckingham.
    3 - Maria was nl. in het vaderland.
    4 - Zie no. 1156, p. 142 n. 6.
    5 - Le Maire; zie 1145, p. 127 n. 6.
    6 - Franciscus Junius Sr. (du Jon) (1545-1602).
    7 - Jac. Augustus; zie II, p. 138 n. 5.
    8 - Franciscus Thuanus, aan wie Grotius zijn Silva had opgedragen; zie II, p. 101 n. 7; zie ook Ter Meulen-Diermanse, no. 137.
    9 - Joseph Justus Scaliger (1540-1609).
    10 - Zie no. 1156, p. 142 en n. 4 t.p.
    11 - Gelezen zal moeten worden Cuneanum of Cunianum. De bewoners van de Noord-Italiaanse stad Cuneo golden als de domste lieden van Italië.
    12 - D.i. de christelijke schrijver Q. Septimius Florens Tertullianus (omstr. 160-na 220).
    13 - Op blz. 12 van de niet van paginanummering voorziene oratio ad lectorem.
    14 - Arellius Fuscus, Griek van geboorte, was een beroemd rhetor ten tijde van Augustus. Wij worden over hem slechts ingelicht door Seneca pater in diens Controversiae en Suasoriae.
    15 - George Villiers, hertog van Buckingham.
    16 - Zie no. 1089, waar Grotius Vossius naar zijn mening laat vragen over het manuscript; zie ook Ter Meulen-Diermanse, no. 944 en opmerkingen.
    17 - Zie II, p. 29, n. 8. Een herdruk is niet meer bij Vossius' leven verschenen; zie Petit, Bibliogr. Lijst, p. 165 no. 7.
    18 - Varro bij Nonius Marcellus 46,8.
    19 - De filoloog J. Gruter (1560-20 September 1627), die in dl. I herhaaldelijk wordt genoemd; zie register aldaar.
    20 - Ubbo Emmius (geb. 1547), geschiedschrijver van de Friezen en sedert 1614 hoogleraar te Groningen, was in 1625 overleden; Gruter heeft het beroep niet aanvaard.
    21 - Cicero, Legg. I 1 § 1.
    22 - Elisabeth Junius werd in 1607 Vossius' tweede vrouw. Zij was een dochter uit het tweede huwelijk van professor Franciscus Junius met Elisabeth van de Corput, die een dochter was van Mr. Johan van de Corput, burgemeester van Breda.
    23 - Het werk was in 1625 bij Buon te Parijs verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    24 - Cicero, Legg. I 5 § 17.
    25 - Stobaeus; zie II, p. 15 n. 4; en de Excerpta; zie no. 1061, p. 30 n. 7.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]