eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1186. 1627 oktober 14. Aan Willem de Groot1.

    Postquam interiores has scripseram, mi frater, retento hic Mylio2 tuas recepi, quas ad me dedisti 15 Septembris.

    De Heinsio hoc addam multa ab eo in Nonno3 reprehendi et quidem μάλα ἀποτόμως, quae eximiis exemplis se tuentur. Ridet quod II capite μέτϱα dixerat pro definita quadam mensura. At eo sensu ea vox exstat Iliados H in fine4 et alibi apud Homerum. Deum dici αὔτοφος, αὐτογένεϑλος, αὐτόγενον vult esse diabolicum. Atqui frequentissimum id, apud Patres receptum quoque. Theologi saepissime dicunt Deum esse a se, ἀϰύϱως sane. Sed quid ferme est quod possit de Deo ϰυϱιολεϰτείσϑαι.

    Statuta illa Geldriae et aliarum regionum5 putabam mihi data a Miropio6 jussu Camerae rationalis. Quae Hottomannus7 repetit sunt farragines quaedam libellorum exiguorum, qui typis dati sunt in nostris maxime partibus, lingua Gallica plerique. Puto esse duos aut tres tomos non magnos nec uniusmodi formae. De cura pro Cornelio8 gratias tibi ago et rogo pergas.

    Gallia hic gaudet importatis in castellum9 alimentis, unde spes Anglos

    185

    aut abituros aut venturos ad conditiones. Sed obstat quod Rohanius10 et aliquot civitates ejus auctoritatem secutae - neque enim omnes - ita se illigarunt Anglis, ut alteri sine alteris pacem facere nequeant. Regi autem omnis pactio, quae Anglum rebus Galliae immiscet, magnis de causis et recenti experimento suspecta est.

    Vale, mi frater. 14 Octobris 1627.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 800.
    2 - Zie no. 1162, p. 151 n. 2 en no. 1182 in fine.
    3 - Zie no. 1159, p. 148 n. 11.
    4 - Homerus Il. VII, 471.
    5 - Zie no. 1163.
    6 - Van de auditeur van de rekening Jacob van Mierop is ook sprake in de brieven no. 1129, no. 1112 en no. 1057.
    7 - Zie no. 1166 en II, p. 22 n. 3; zie ook I, p. 348 n. 4.
    8 - Zijn oudste zoon.
    9 - Het fort St. Martin; hiervan is telkens sprake in de brieven van de laatste tijd.
    10 - Over de hertog van Rohan, aanvoerder der hugenoten, zie ook o.m. de brieven no. 1178 en 1171.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]