Frater optime,
Binas a te et quas fine Octobris et quas sexto hujus mensis dedisti uno tempore, id est, hodie accepi, quarum argumentum praecipuum est de lite2 nostra. Plane consilium tuum laudo, ut ex meo scripto3 et Hogerbetianis4 optima colligas. De crimine majestatis quod mones recte tu quidem, sed ego, qui nullum crimen agnosco, quo modo in hac parte morabor? Tamen satis ejus quoque in Apologetico tractatum est, ubi et hoc est abs re non alienum, judices delegatos semel definiendi munere functos nihil ultra adjicere posse. Interpretationem quoque non faciendam nisi partibus super hoc auditis. De privilegio Delphensi consideratis, quae pater monet, sane haesito. Sed utile erit factum hoc in lite asseri usum privilegii semper talem fuisse, qualem dicit Camerlingius5, ut aut credant hoc nobis judices aut interloquantur. Placeat mihi ubi causae conjectio perscripta erit consilium Dousae et Striden6 exposci, ut si de exitu diffidunt, deliberemus. Si Couwenburgius7 aut non poterit aut non volet inter judices esse, putarem et ipsius exquirendam sententiam. Ego hic libros non habeo, qui
202
auxilium causae subministrare possint. Pecuniam apud te retinebis, donec nobis ea opus sit.Foederi hic concepto8 arcana exceptio addita fuit, ne nostri bello huic inter Galliam et Britannos se interponerent. Miror, quod scribis extraordinario conventu opus, ut exoretur Arsens9, ne legationem defugiat.
Nostro Losecatio10 opto aliquid magis proprium in locum fugitivi muneris. De jure civitatis Delphensis adhuc persisto in veteri sententia me civem semper fuisse, nam nec abdicavi nec decennio abfui extra eos annos, quos in studiis Lugduni aut in advocatione privata publicaque Hagae egi; qualis emansio etiam diuturnior de jure patriae nihil immutaret. Nam et schola et judiciorum locus omnibus communia sunt. Quod siquis dicat Rotterodamum me ivisse animo ibi perpetuo manendi, conjectura haec est, cui alia opponi potest ivisse me eo animo Hagam redeundi, quod multi ante me civitatum adsessores fecere.
Britanni non Redensem tantum, sed et adjacentem Riae insulam modico diremtam ponto reliquerant, nec aliud jam quicquam praeter mare possident. Buckingamus11 regi captivos paucos, quos habebat, dono misit, ut multo plures potioresque reciperet. Successit his ars per regis bonitatem, aut ut alii interpretantur δυσωπίαν. Simul per Gallum captivum12, quem suo balthaeo et ense donarat, nuntiari jubebat Buckingamus regi se sibi gratulari quod, Aeneae magni dextra caderet13. Ita joco absolvit rem nimis serio inchoatam. Rohanius14 suscepti a se hujus belli invidia periculum adit et latebras quaerit. Rupellae rex adhuc adsidet portui claustra struens et civitati dissidia, ut ita male parentes ad obsequium redigat.
Vale cum optimis parentibus et uxore tua15, mi frater. 27 Novembris 1627.
Has literas ad Medium16 et Oldenbarneveldium17 cures rogo.
Tuus totus
H. Grotius.