Recte accepi, mi frater, quas 13 hujus ad me dedisti et ut suades recta has nunc Hagam mitto experturus, quae eorum sit futura fortuna. Tu recte feceris, si ut nunc tuas cum affinis2 literis copules.
In portu Rupellae jam prope sexaginta naves aut mersae aut propediem mergendae; quibus obicibus ita obstructos rex aditus et exitus putat, ut sub Pascha deditionem speret, quo ipso tempore altissimorum aestuum suppetias obsessi exspectant, siquid ab Anglis accesserit, id lucro habituri. Vosbergius3 adhuc Gessoriaci haeret; quidam ex ejus comitatu antesignani hic ambulant. Commode ei evenit quod rex in urbe aut ad urbem est, incertum quamdiu mansurus. Gaudet enim locorum mutatione, etiam sanitatis tuendae causa.
Imperator4 hic movet controversiam de arce Viriduni et aliis quibusdam negotiis. Id Gallos ne excitaturum sit, ut aliorum indidem periclitantium rationem habeant, an perterriturum hoc rerum statu, dum domi est quod agant, in ambiguo habeo. Si Rupellam cito ceperit, prius illud sperari possit. Sin minus, timendum est alterum.
Rogavit me amicus quidam magnus, ut curem sibi adferri Lugduno omnia opera Vossii, maxime Pelagianum5 et de Historicis Graecis6 et latinis7. In eo me adjutes velim, ut primo tempore mari perferantur. Pretium aut de meo numera aut si id malint, qui perferant, hic recepturos sponde, dum quantum sit mini indicetur. Multi rogant Vossium, ut partem quandam Historiae ad Pelagianam causam pertinentis, de praedestinatianis veteribus8, quia edere tempora non siverunt, scriptam amicis exhibeat. Diem redituum ad vitam a sorore
250
Blonckia9 petere oportet. Nos longius absumus et instrumenta non habemus. De Villebonia10 iterum rogo. De caeteris fac quod aequum censes et nos expedit. Ratiunculas uxor primo otio parabit.Narsio11 affirma nihil me unquam ex Suetia vidisse literarum. Ipsius est inquirere per quos miserit tradive jusserit. De meo negotio, siquid quod ad conjecturam magnopere valeat resciscis, rogo scribas. Ego nec nihil credo nec omnia.
Αἱ πίστεις γὰϱ ὁμῶς ϰαὶ ἀπιστίαι ὤχεσαν ἄνδϱας.12Quam placet ἀϱχαιϱεσία Amstelodamensis13, tam grave mihi et illud de Bomio14. Nunquamne desinet Lupistenum infame esse bonorum vinculis? Velim penitius me doceas, quid sit in Actis Delphicis15 quod displiceat Polyandro16 ac Festo17.
Parentibus optimis et aliis, qui ad nos pertinent, prospera omnia det Deus.
27 Februarii 1628.
Tuus totus.
H. Grotius.