eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1259. 1628 mei 17. Aan Willem de Groot1.

    Quod rarius scribo, frater carissime, non oblivione vestri accidit, sed quod nihil incidit scribi dignum, quod et ipsum scribi sane potest, sed semel. Repetitum enim fastidio sit, adde et supervacuo oneri. Nunc vero peccaturum me fuisse fateor, ni scriberem. Erant enim amici, qui ad vos proficiscebantur. Et habebam libellos aliquos, quibus te donarem. Alter Syriacum poëma est, sane σφιγγῶδες, sed cujus nodos ego jam apud me solvisse mihi videor; quo magis desidero vestra et amicorum inter Batavos intelligere judicia, ut meum inde aut confirmen aut corrigam. Alter indiculus2 est eorum, quae ad componenda Ecclesiae dissidia scripta aut laborata sunt, honesta voto, eventu inutilia hactenus et suasoribus damnosa. Sed bona consilia per se talia sunt etiam ubi exitus contra est. Editus est liber non Aureliae, ut praefert titulus, sed Argentorati, et praefatio scripta a viro erudito ac moderati judicii Berneggero3, eloquentiae ibidem professore.

    His addam nuntios recentes laetos tristibus mixtos, nisi quod mihi tristia sunt omnia, quae pacem impediunt. Regalimontium a principe Condaeo4 captum est et victoria immodestius habita militis magis quam ducis culpa. Milites, qui inde exierant in Castrum oppidum, quod in obsequio regis manserat hactenus, recipi cum poscerent, a magistratu rejecti, plebis miserationem movere, eaque animorum inclinatione res mutatae et in Rohanii5 causam statim descensum est. Sunt, qui de Montalbano paria exspectant.

    Interim portui ad Rupellam imminet Anglorum classis navibus quinquaginta admodum, quarum regiae paucae, caetera pars onerariae. Rex, si terrestri proelio certandum sit, haud dubie superior octodecim millia circum se habens non inanibus numeris, sed reipsa. Caeterum, quae maris fortuna futura sit, incertae spes ac metus. Perpetua mersarum et lapidibus oppletarum navium series pro muro; deinde

    305

    alter ordo fluitantium navium, quas anchorae et rudentes devinctas habent. Aliae deinde lintres ac scaphae ad omnem vim arcendam, militem vecturae et tela et ignium alimenta et quae corrumpendis navibus saeculum nostrum aut vetus invenit. In utraque ripa machinarum magnae moles, ingens numerus, retinacula insuper, si quid navium illuc venti ac fluctus ferant. Sed et Anglis non deerunt spargendi incendii et ad divellendam compagem instrumenta. Neque Rupellani tam benigna occasione sibi deerunt conjurati nuper in necem eorum, qui de pace sermones severint et excluso regis feciali magis magisque indurati ad exuendum non jam obsequium, cujus olim ipsos pertaesum est, sed et reverentiam regis. Haec Deus omnia in meliorem vicem reponat.

    Bruningium6 absolutum cum scribas, puto simul perventurum in locum sibi destinatum, ut Mussio7 scribenda imperet. Videmus hinc, qui venti flare perstent. Comitem Philippum Hohenloium8 mortuum hic quidam ex propinquis ipsius nuntiavit. Scire aveo, an id patri nihil sit allaturum incommodi. Spinola9 rediturus nunc putatur, sed incertis rumoribus. Velim de Vossianis10 memineris ut fidem liberem: simulque pro amicis velim bina exemplaria Physicorum et Metaphysicorum Iacchaei11.

    Parentibus optimis et amicis omnia precor ex voto.

    Lutetiae 17 Maji 1628.

    Qui has fert literas Camerarii12 est propinquus.

    Tuus tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 806.
    2 - Syllabus; zie no. 1257, p. 300 n. 4.
    3 - Zie no. 1257, p. 300 n. 6.
    4 - Henri de Bourbon.
    5 - Zie no. 1059, p. 27 n. 5.
    6 - Zie no. 1244, p. 273 n. 8.
    7 - Zie no. 1258, p, 303 n. 11.
    8 - Zie no. 1222, p. 239 n. 8.
    9 - Ambrosio Spinola, veldheer in Spaanse dienst.
    10 - Zie no. 1255, p. 295 n. 2.
    11 - Zie no. 1163, p. 154 n. 3.
    12 - Joachim Camerarius, zoon van Ludwig; zie over hem II, p. 505 n. 10. Wie met ‘propinquus’ bedoeld is, weet ik niet.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]