Redit ad vos Mairius2, frater optime, cui exemplar dedi Apologiae3, ut eam in Germania edendam curet, ubi multum desideratur ejus lectio. Dedi et Tileni scripta Gallica4, tum adversus Rupellanos, tum adversus synodistas. Cupiit
408
etiam habere mea, quae ex sacris literis in Belgicos versus transtuli5, et de Baptismo disticha eodem sermone6, ut simul cum sex libris7 recudat. Hoc jussi a te peti. Neque enim dubito, quin habeas. Aberravit ab illo grege Carmen in passionem Dominicam8, quod adjici poterit. De Institutionibus juris9 neque obligavi me neque spem resecui. Rogo de omnibus, quae ad hanc deliberationem pertinent, certum me facias, nam ubi de editione constitutum erit, facile inveniemus per quem mittatur codex. De Grolla10 et Iure belli11 adhuc incertus sum, quid facere debeam; de Grolla maxime ob tabulas, quas bene incidi potissima operis gloria est.Leges, in quas dedita est Rupella, bene servatae sunt et suspendi puniti, qui reformatorum ecclesiam vi temeraverant; nec quisquam reformatorum jussus aulaea tendere cum corporis Dominici symbolum more romanensi rege ipso prosequente per urbem ferretur. Mater et soror Rohaniorum12 a rege adversus longam famem refoventur, sed ita ut custodes adsint, quod salva fide fieri dicitur, quia speciatim nihil de illis convenerat et generale nomen habitantium Rupellam non satis in illas congruat. Copiae regis disjectis jam Rupellae munitionibus partim Italiam, partim Languedociam spectant huc aut illuc majore sui parte incubiturae, prout in utramque partem spes se pacis aut belli necessitas ostenderit.
Golium13 nondum vidi; id patri ejus, palatii custodi, qui ad me scripsit, dicas velim. Dicitur Amstelodami vivere Suffridus Sixtinus14. Is a Bergensi, mercatore Francofurtensi15, emisse dicitur manu conscriptos Gruteri ilbros, in quibus ingens supplementum inscriptionum16. Id si edere constituit, puto nos Roma habere posse supplementum alterum cum illo conjungendum17, quod ex omnibus Italiae et Hispaniae locis allectum est.
Mousterius18, pictor egregius et reginis19 regique carus, ad ornandam suam
409
rerum exoticarum supellectilem valde me orat, ut sibi nanciscar ligni frustulum, quantum maximum reperitur, unde isti vermes pullulant, quales Puteanis20 nuper a te acceptos dedi. Ait ille frequens esse id ζωόφυτον in mari Baltico et siquid maris ulterius; et ex conchis illis enasci anates aut anseres, quos Rotgansen vocant, Scotiae arboribus nasci falso creditos. Ego ei etiam cum impendiolo aliquo gratum cupiam facere.Rogo officiosissime salutes parentes, sororem21, tuam22 et ipsius23 conjugem, liberos, propinquos et amantes nostri omnes.
XV Novembris XVIcXXVIII.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.