Duabus tuis responsum debeo, mi frater, quod distuli, donec notus aliquis proficisceretur, quod nunc obtigit; qua occasione captata mitto libros de Iure belli ac pacis2 cum non exigua accessione. Horum curam tibi et amicis commendo, ut inter mea opera siquid recte judico, eminentium.
Regis in urbem εἰσελασία propridie dominicum natalem3 et in diem incidit pluvium et vitio gentis ordinis haud ea fuit, quae debuit, cura. Sumtuum alioqui satis factum in vestes oppidanorum, in arma, in naves, in currus, qui regem praeibant, in arcus, picturas, elogia.
Nunc de bello Italico fervent consilia. Casalis munimentum ad finem Februarii creditur posse semet tueri. Duodecim millia sub mareschallo Estraeo, cui antehac Coeuvrio nomen4, mari eunt descensura non procul Genua, in qua urbe partes Gallicae reviviscunt. Cum Monte Albano et vicinis oppidis pax nondum, rumores tamen de pace eo magis, quod huc Sulliacus5 venit, Rohanii6 socer. Amstelodamensibus gratulor animi magnitudinem et felicem successum precor adversus homines, quod sceleratissimum est, sub nomine ecclesiae turbidos.
446
De Grolla7 facies tu et affinis8 quod ex usu publico videbitur, nam mihi talis scriptio ad gloriam nihil potest adjicere.
Redeo ὁμηϱιϰῶς ad priores tuas, in quibus quod mittis epigramma pluris mihi est quam tota Indicana advocatio9. Inscriptio illa, in qua est prostrata haeresis et caetera, est quidem inter plurimas alias oblata cardinali10, sed non electa. Mireris, quanta nunc sit seges orationum, poëmatum sermone Graeco, Latino, Gallico ubere materia de religione, de regis et cardinalis laudibus, de compedibus mari injectis, de fame ab invitis rebellibus depulsa.
Vale, frater optime, cum tua11, tuis nostrisque, parentibus maxime.
Pridie kal. Ian. XVIcXXIX.
Mitto literas principis12 ad Rohanium parum clementes. Ad Camerarium literas13 cures rogo. Quid de Casaubonianis literis14? Nam, ni edantur, Tilenus suas reposcit. Ubi prodierit nova editio de Veritate religionis Christianae15, rogo aliquot exemplaria et quamprimum per te habeam, nam a multis magnisque obtundor. Non est quod qui editurus est libros de Iure belli ac pacis16 metuat privilegium Buoni17, nam eum viventem et post mortem viduam interpellavi saepius, ut, quando deessent exemplaria, novam editionem molirentur. Quod cum distulerint per biennium, ceciderunt suo jure. Ita censent advocati regis. Pacis causa poterunt exemplaria ad ipsam mitti, quae in Gallia vendenda erunt.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.