De consilio professorum Lugdunensium, qua de re nuper scripseras, quid mihi videatur, frater dulcissime, ne frustra literis onerem, intelligere poteris ex scripto D. Tileni2 quod ad Medium3 jam puto pervenerit, in quo recte excutiuntur ista λοξία ϑεσπίσματα. Quae tibi commendaveram negotia curae tibi esse gaudeo. Atque ea etiam nunc hic repetita censeas velim. De poli elevatione erit aliquis qui precibus doctissimi Sichardi4 satisfacere possit. Et id praecipue cures rogo: quanquam et pictor πεϱὶ ζωοφύτου5 et Tilenus de literis urgeat. Et ecce jam nunc, ut fieri solet, sub manum aliud negotium nascitur. Rogant amici huc duo exemplaria mitti libri, cui titulus Fabiani a Nipho de coelesti animarum progenie divinatio, Lugduni Batavorum apud Godofr. Basson, anno 1617, in quarto. Ubi notus aliquis huc venerit, rogo memineris, ut ego Perronii6 meminero, quem solutum an compactum velis, quando adhuc tempus est, velim nunties.
Ego de Arausione nihil perscripsi, quia non credebam rumoribus quanquam validis, quos et ipse successus revicit. Nullus enim a rege7 miles aut in oppidum aut in arcem intravit, actum tamen aliquid inter Orsantium8 et regem fertur. Quid quantumque id sit, variae sunt conjecturae. Recte se habebunt res, si nihil aliud promiserit quam rebellibus regis receptum apud se non fore. Quae controversia fuerit, quam Heiniani9 moverunt, et quae illa decima, non satis intelligo, sed gaudeo interim usu patuisse haud supervacuum in urbe tam spatiosa militem. Laudo etiam, quod Amstelodamenses constantia sua injustos impetus retundunt. Bona consilia, ut scis, mora valescunt. De ministro, cui Spanio10 nomen, ex aliis intellexi. Venit in mentem, quod Cicero dixit Epicureos posse esse viros bonos, sed non ex fine dogmatis11. Sic etiam inter omnis generis Christianos sunt, qui peccent et graviter, sed aliis alia, illis vero ipsum dogma in causa est, qui fraenum a Deo ipso injectum cupiditatibus, metum amittendi favoris divini et salutis, imaginaria
20
pollicitatione subvertunt. De Iohanne Arnoldi12 miror atrocitatem Lugdunensium et quod speras spero. Amo enim illum praeter multa cum aliis communia ob proprias virtutes.Exercitus regis jam est ut puto trans Alpes et ut literae postremae nos credere jubent rex ipse; neque de solutione obsidii Casalensis dubitatur. Eam rem pax Italiae et bellum ni fallor in Languedociam obsequetur: quae res utinam eum eventum habeat ut non inferatur vis conscientiis. Magno cum dolore quotidie video ex Austria, Bohemia, Silesia, religionis ergo exsulantes. De Angliae pace nihil paret, sed bene sperant rerum conscii.
Vale, mi frater, et boni consule, quod toties tibi molestus sum. Deus tuam13, tuos nostrosque servet, parentes imprimis.
11 Martii 1629.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.