S.P.
Quando subit animum tum virtutum tuarum eximiarum tum praeclarissimarum ingenii dotium, paucissimis nostri seculi haud communium iucunda recordatio, vir ex animo suspiciende et dilecte, mirifice afficior. Deoque magnas gratias ago propter tot tantasque animi et ingenii dotes unum in subiectum cumulatissime collatas. Quid enim aliud possum melius quam illum, a quo omnia haec, imprimis admirari et amare et te propter illum illiusque dona tibi liberalissime collata. Et utinam verbis istum meum erga te affectum satis exprimere possim. Scio autem te verba profusa haud multum curare, magis te animi et morum sinceritate delectari, quum quoque dum mihi Deus huius vitae usuram concesserit, sincerum incorruptumque servabo. Et quamvis argui possim, quasi minus sincere amans, propter diuturnum meum silentium et quod tuis literis dudum nihil responderim, constantissimus tamen meus erga te est affectus. Diuturni autem silentii causa praecipua est pudor meus. Quamvis enim de candore et facilitate tua accuratissime constet, illam tamen tuam facilitatem et patientiam tam saepe tentare et te alias etiam occupatissimum interpellari veritus sum. Quod quamvis scio te facile refutare et ridere posse, certissimas tamen mearum litterarum remoras esse pro certo habe. Quicquid sit negligentiae culpam in scribendo si effugere omnino non possum desiderium tamen meum et affectum erga te, tempore silentii
37
magis magisque crevisse pro certo affirmare ausim. Avidissimus enim fui, si quando gratus ille rumor semel ad aures meas appelleret, nimirum Dominum Hugonem Grotium in Belgium reducem bonis et honoribus in solidum restitutum magnoque cum applausu procerum et subditorum Belgicorum receptum maioribusque quam ante dignitatum et honorum titulis cumulatum. Huiusmodi exoptatum nuncium ego cum aliis quam plurimis gestio, sed eheu nimis spes meas prolongari doleo. Spem tamen non abiicio, quamvis non te exoptare et ad haec unice respicere satis probe scio. Praeclare enim novi quam sublimiora et infinitis modis praestantiora, quam haec caduca desideres. Satis enim nosti, si unquam nostri saeculi alius, quam vana et inconstantia sint haec omnia, etiam constantissima et solidissima. Et eo animo esse praeditum, ut possis quantumvis gravia sustinere calamitatum et adversitatum onera, probe institutus a Paulo, brevem et momentaneam levitatem afflictionis nostrae excellenter excellentis gloriae pondus nobis conficere posse2. Propterea quamvis gravissime afficior calamitatibus tuis, tamen rursum reficior cogitatione talium et similium rerum, quas tu mihi ipse tecum de talibus conferenti christianissime suggessisti, Deumque precor istum animum, si quando aliter illi non placuerit, perennare ut velit.De Domino Corvino3 procul dubio percepisti, quid illi hic acciderit. Causam mihi inquirenti responsum fuit arminianum illum esse et nescio quos sua doctrina turbasse, quod posterius a multis negatur. Nec ego verum id esse credo, puto plerosque nostrum magis ex ignorantia quam malitia peccare. Sed an propterea excusabiles ipsi viderint. Iam aliquoties libellum de Veritate Religionis Christianae4 perlegi, nec sat saepe perlegere possum, omnia placent et illae quoque versiones, quas hinc inde ex Veteri Testamento praesertim ex Esaia propheta citasti. Quaeso an tu ipse istorum verborum paraphrastes, quod ego suspicor, an alium sequutus fueris, indica! Non possit quicquam melius iudicio multorum transferri. Consului multas versiones, sed nullam ego reperire potui eo tenore. Saepe etiam animum meum premit illa difficultas, nimirum si Deus peccata punit peccatis, quod scis quam plurimis nostrorum placere, quomodo dici possit eum nolle peccata. Qui enim tradit hominem ignominiosis affectibus, in mentem reprobam immittit efficaciam errorum, vult ut maledicat, et multa alia in sacris libris passim obvia, et haec omnia propria non improprie per effectionem, non permissionem, ut puto ipsum Socinum5 loqui, an non Deus causa horum peccatorum constituetur. Quamvis enim haec omnia propter antecedentia gravissima flagitia a Deo fieri dicantur, manet tamen in illis enuntiatis affectio illa logica causae et causati, et nescio ad quam aliam schesin logicam illa enunciata sint referenda, nisi improprie hoc est, per permissionem sint intelligenda. Memini quoque te ipsum mihi per occasionem obiecisse illud Iudae peccatum a Deo praevisum et praedictum, Petri item et aliorum lapsus dudum ante quam fierent indicatos: quae omnia ratione praedictionum divinae necessario fieri debuerunt. Sic quodammodo necessaria non contingentia erunt. Et si necessaria, an non Petrus et Iudas accusabuntur? Si dicatur Iudam propter antecedentia sua scelera ita a Deo excaecatum fuisse, ut omnino prodere debuerit Servatorem nostrum, quod scio quosdam dicere, non
38
tamen effugiunt hoc asserendo scopulum istum Deum constituendi auctorem peccati. Quaeso, vir gravissime, me gravibus huiusmodi difficultatibus, quantum fieri potest, extricare ne graveris. Quod superest communem Deum precor, ut tibi quam felicissimam vitam cum omnibus tuis pro immensa sua benignitate largiri velit.Dabam 8 April.
Tuus ex toto animo
Nicolaus a Velge.
Adres: Optimo viro Domino Hugoni Grotio, a Paris.