eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1397. 1629 mei 15. Van C. Barlaeus1.

    Trimestre est et ultra, amplissime Groti, ex quo ad Te transmisi fasciculum chartaceum, quo exemplaria aliquot continebantur Hymni mei in Christum2,

    54

    quem Christianissimo regi3 inscripsi. Incluseram chartas mercibus laneis mercatoris cuiusdam Leydensis, qui fidem faciebat probe et tuto hac ratione ad te curatas iri. Illud scio, serius Parisios venisse, quam ut regi exhiberi potuerint, cum ex fastis hebdomadalibus nostratium facile perspexerim iam tum a vobis abiisse regem. Verum non hoc, sed illud magis me sollicitum habet, an chartas istas receperis. Nisi grave fuerit, velim tribus me verbis hac de re certiorem facias. Addideram carmen ad Ill. Richelium4, quod tamen si expedire putabis apud te ut pereat, non gravate feram.

    Mitto A.T. exemplar unum aut alterum carminis, quod lusi in Argonautam Heinium5. Cogor enim hic amicorum importunis flagitationibus precibusque obsequi et, dum quam maxime cum Musis divortium facere instituo, quam maxime iisdem implicor. Sed nescio, an haec ad Gallorum vestrorum palatum sint. Opinor tamen Hispano vapulanti illos gratulari nec indigne ferre, si tam formidabilis hostis potentiam viresque per Batavos accidi intelligant.

    Principem Auriacum Sylvam-ducis obsidione cinxisse iam ex aliis audivisti. Vallo suo aggeribusque tutus hostem a tergo non metuit. Ille a pecuniis imparatus exercitum cogit murmurantium magis, quam bellaturientium. Obsessos inopia pulveris tormentarii laborare ferunt. Nos magnas spes alimus futurum, ut urbem illam nimis hactenus finibus nostris vicinam hac aestate expugnet princeps. Sane ea res, uti famae multum apud exteros, ita gratiae non minus autoritatisque apud nostrates principi conciliabit.

    Vale, vir amplissime et clarissime, cum uxore et liberis.

    Lugd. Bat. Ipsis Idibus Maii. MDCXXIX.

    A.T. observantissimus
    Caspar Barlaeus.

    Onder aan de brief met andere hand: (Insc)riptio erat Monsieur (Mo)nsieur Hugo Grotius demeurant au fausborg (S.) Germayn vis à vis le logis du Prince de Condé.

    Daaronder schreef Grotius: Recepta 9 Ian. 1630. 15 ....

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, D 3. Eigenh. oorspr. Tesamen met nos. 1365 en 1373 beantw. d. no. 1454.
    2 - Zie no. 1365; voor de Hymnus in Christum zie III no. 1309, p. 376 n. 5.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Noch in de editie der Poemata van 1628 noch in die van 1631 heb ik dit gedicht kunnen vinden.
    5 - Argo Batava sive Epinicium in captam classem Mexicanam in Casparis Barlaei Poematum editio nova, Priore castigatior et altera parte auctior. Lugdu. Batav. Ex Officina Elzeviriana. Anno MDCXXXI, p. 97 vv.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]