Literas commeatus, mi frater, promisit se missurum Naupliades2 tibi et filio meo3. Quod si ab uxore tua4 impetrare potes ut te comitetur, quod velim maxime, monendus ille per amicos ea de re erit, ut et illi ac famulae parem facultatem mittat.
55
Simul cum tuis 6 Maji priores datas 29 Aprilis accepi et de privilegio video te rem incertam pro certa habuisse5. De eo qui intercessit, haud miror et vel inde colligas, quid mihi sub horum potentia sperandum sit. Sed de his aliisque nolo nobis colloquii materiam praecerpere. Graswinckelio6 fausta omnia precor ex animo. Cliens ejus7 cujus lis exitum infelicem habuit, iterum scripsit ad me ex Portu Gratiae. Monebo eum, ut quod periit perditum ducat.
Pax cum Anglo jam plane coiit, et mittuntur hinc et huc legati, qui jurent, in Angliam Castellinovius Altirivii frater8. Privasium rex obsidet et sperat se nacturum ante diem Pentecostes9. Res Italicae nondum plane conquiescunt, sed manent apud Susam et circum locis sex millia militum sub imperio Crequiaci10. In Casale illata octo millia saccorum tritici, curante Sabaudo11, cui quantum fidi debeat nemo tam prudens est qui satis videat. Capti sunt qui cardinali Riceliaco necem machinati dicuntur, privato dolore an aliorum instigatu haud satis aperto.
De Silvaducis quicquid agitur saepe intelligere dulce erit. Est enim quotidianum et apud populum et apud magnates disserendi argumentum.
Medio12 hanc velim tradas et cum parentibus amicisque valeas.
Lutetiae 19 Maji 1629.
Tibi devinctissimus frater
H. Grotius.