Tuas, mi frater, paternis comitatas datas 29 Octobris recte qua missae erant via accepi ac nunc tibi potissimum respondeo, ut gratuler restitutam valetudinem.
Libros Cornelii2 cum esculentis scribit missurum pater. Spero et Grollae3 exemplaria et Phaenissarum4, si prodierunt. Pridem enim de iis ut et de Iure belli ac pacis5 nihil audio. De Schickardiano negotio non possum non adhuc urgere et de Africano6, sed quatenus res tuae ferent. Quomodo in meo negotio per hos aestus deliberationum promoveri aliquid possit, non video. Si aliter existimant, qui res introspiciunt, fac sciam, quid et quomodo agi posse arbitrentur, ut et de ea re et de aliis, quae mihi aliunde offeruntur, sicut oportet cogitem. Interim cavete ne cui spem faciatis, quasi ego quicquam velim postulare. Nam hoc est quod inimici volunt, ut mihi deprecatae culpae labem imponant. Scripta Smoutiana7 et Triglandiana8, de quibus pater, videre avebimus.
Marillacus, frater custodis sigillorum9, adhuc apud fratrem est regium10, qui nihil adhuc movet. Spes quidem est concordiae, sed et impedimenta ab eorum metu, qui regis fratrem comitantur et timent, ne in se omnium poena recidat. An accepta sit ἐϰεχειϱία per Italiam, video non satis adhuc constare, ita tamen ut mihi videatur major esse spes ad pacem11. Forte tamen Hispanus trahet utrumque negotium, ut vel hic vel illic arripiat quae maxime in rem suam existimabit.
Vale cum parentibus, puerpera12, liberis et amicis.
8 Novembris 1629.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.