151
Optime frater,
Annum hunc et qui posthac exspectandi erunt tibi, tuae2, tuis, simul parentibus et amicis salutarem ac prosperum optamus nos omnes, id est, ego, uxor, familia. Addimus pro patria votum, ut ea capiantur consilia, quae ad Dei honorem, ad salutem innocentium, ad Christianam concordiam pertinent. Nostra quidem, quantum intelligere possumus, quid fiat, nihil refert. Sed antiquum obtinemus et cum bonis preces nostras conjungimus.
Si qui novum illud de quo mones, decretum urgent, id obtinent, quod volunt, facient, ut Themistius3 dicebat, multos purpurae cultores, nullos Dei. Non potest directior ad impietatem via reperiri. Quanto illud Prudentii4 adversus Symmachum5 rectius:
........ siquidem coelestia nunquam Terrenis solitum per iter gradientibus obstant6.Vossio7 et reditum et rem familiarem bene curatam gratulor. Iunio8 opto tantundem et quo res ejus loco sint, scire aveo: nam nobiles, qui hic sunt Britanni, ita beatum praedicant, ut Hollandiam dudum ex animo projecerit. A Golio9, ubi commodum erit, et catalogum10 et reges Afros11 exspectabimus. Scio ita factum esse, ut libenter publico prosit; idque nobis animum dat ipsius tempora interpellandi. Ego totus in eo sum, ut cogitem de ponendo alicubi lare cum meliore fructu familiae. Quare, si Phaenissarum dedicatio12 typis data non est, omitti poterit, eoque magis quod custodi sigillorum13 acerrimum est cum parlamentis certamen,
152
quam litem cur ego meam faciam, praefertim cum hi consessus nihil jam possint, ille omnia.Nunquam desino negotia tibi facessere. Est hic amicus meus sane eruditus, qui edere parat itinerarium Benjamini Iudaei multo et emendatius et versum melius quam ab Aria Montano fuerat14. Iuvi eum, qua potui. Haeremus in nonnullis, quorum breviculum transmitto rogoque te non ut Lugdunenses nostros consulas, sed rabbinum aliquem eorum, qui Amstelodami fama eruditionis florent. Si alium non habes, poterit Iustus Brasserus15 affinis hac in re operam nobis praestare. Consului sape per amicos id hominum genus, in patria cum viverem, et sane magno meo fructu.
Frater regius16 venire adhuc cunctatur metu suo an suorum. At cardinalis17 et vis magna copiarum it ad Alpes obviam, ut multi credunt, habituri pacem aut certam aut temporariam, in quam pontifex18 et Sabaudus19 assidue laborant.
Valete omnes.
4 Ianuarii 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.