eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1470. 1630 januari 11. Aan Willem de Groot1.

    Nihil quidem hoc tempore abs te habui; scribo tamen, mi frater, ut scias nos etiam hoc anno recte valere, quam possumus fortissime concoquentes tan-

    155

    tam temporis jacturum et spes subdolas. Sed haec forte Deus in bonum nostrum vertet.

    Tilenus2 Casauboni3 ad se epistolas non reposcit modo, sed reflagitat. Et scis quam sit δεινὸς ἀνὴϱ. Dies sunt tres ex quo Barlaei carmen accepi nempe Argonauticum4. Literae datae sunt mense Maio, in quibus scribit mihi Silvam Ducis obsideri et bonam spem esse capiendi. Nescio, quo ille fato sit in chartis curandis, nisi quod non dissimilis ero in recipienda Grolla5. Scribo illi ne quid a me tardatum putet. Et Camerario juveni6 respondeo. Utrumque epistolium curae tuae, ut omnia mea, commendo.

    Frater Regius7 jamjam Aureliam non in aula exspectatur, auctis reditibus, de matrimonio8 dilata deliberatione. Ex re est Galliae hanc spem turbandi exteris eripi. Cardinalis9 Lugdunum properat bellum parans, sed ita ut prudentes pacem magis augurentur. Qui inducias Batavicas10 improbant - ut Gallorum multi et Veneti haud obscuris de causis - dicunt per eas oppressae parti spiritum rediturum. Intelligo a rege offerri nostris sesquimillionem florenorum in praesens et in posterum ϰαλὰς ἐλπίδας, ut aut evertatur istud negotium, aut trahatur, sane magno jam in tempore pretio. Nostri forte nihil interest, quid statuatur. Ego Deo adjuvante mihi videro.

    Vale, mi frater, et parentes optimos, tuam quoque matronam11 et propinquos saluta.

    11 Ian. 1630.

    De Dedicatoria Phaenissarum12 nihil muto. Intelligo vocatum iri Lugdunum Salmasium13 proximo conventu curatorum.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 823.
    2 - Daniel Tilenus; zie over hem III no. 1063, p. 34, n. 5.
    3 - Isaac Casaubonus; betreffende de uitgave van zijn brieven zie III no. 1176, p. 174 n. 11.
    4 - Caspar Barlaeus' Argo Batava sive Epinicium in captam classem Mexicanam, door hem op 15 mei verzonden; zie no. 1397.
    5 - Grollae Obsidio, in 1629 verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 712.
    6 - Joachim Camerarius; zie II, p. 505, n. 10.
    7 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    8 - Zie over de kwestie van Gastons tweede huwelijk III no. 1200, p. 206 n. 6.
    9 - De Richelieu.
    10 - Voor de gevoelens ten aanzien van de onderhandelingen met Spanje zie Knuttel Pamfl. nos. 3909 vv.; betreffende de houding der Venetianen zie no. 1465.
    11 - Alida Graswinckel.
    12 - Vgl. no. 1467, p. 151, n. 12.
    13 - Claude de Saumaise; zie over hem III no. 1189, p. 188 n. 1.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]