Multum vereor, vir excellentissime, ne nuper de caepis, quod dicitur, interrogatus de allio responderim, id est quod tu de Lutetia capi volebas, ego de Hollandia acceperim, in qua notissimarum urbium, sed maxime Amstelodami respectum ad coelestem cardinem exacte observatum ab amicis non petii tantum, sed quo-
166
tidianis litteris efflagitavi, donec vix tandem expressi observationes lunarium deliquiorum duas Amstelodami annotatas a discipulo magni Tychonis neque peritia neque necessariis ad eam rem instrumentis destituto2. Eas ad te nuper missas3 via Argentoratensi4 video nondum pervenisse ad manus tuas, cum eas, quas modo recepi, sub exitum anni elapsi ad me dares, pro quibus et pro Germanico libello egregia secum ferente chorographiae auxilia imo pro assiduo hoc labore, quem omnium bono impendis, gratias ago maximas, neque patiar apud me delitescere, quae publicis usibus debentur. Viri clarissimi Gassendi5, qui nunc in hac urbe est, opera accepisse te, quod de hac urbe scire expetebas, gaudeo; neque omittam appellare ad idem officium alios, qui in aliis Galliae urbibus eiusdem studii participes vivunt. Amicis vero, qui in Hollandia sunt, scribam de Indicis, Sinensibus, Arabica Mappa6. Nautonerius, Castelfranci dominus7 an nunc etiam vivat resciscere haud dum potui. Hoc scio nullis ferme eum nauticis observationibus instructum fuisse extra eas, quae sunt ἐν Λιμενευϱετιϰῂ8. Felicior fuit in hac inquisitione Gilberti Angli9 labor, qui multis experimentis ad verum grassatus est, in eo forte nimium sibi indulgens, quod in uno lapide reperta ad totum orbem terrarum retulit.Sionita10 valet vestrique meminit. At Petrum Petit11 quis sit, nescio. Tempus forte aut ipsum ad me aut aliquem eius notorum deferet.
Vale, vir magne, et valetudinem tuam ut bonum publicum cura.
Lutetiae, XXI Februarii 1630.
Tuis meritis obstrictissimus
H. Grotius.
Adres: Viro eximiae eruditionis et optime de omnibus literis merenti Wilhelmo Schickardo Professori Tubingae.