Grata sunt, quae nuntias, mi frater, de Goyero et Dammio2, quanquam exiguum id solatium est acceptae injuriae, certe judicii contra leges; magis vero de caetibus remonstrantium Amstelodami. Hic et pastores et primores Carentonianorum incipiunt magis magisque probare consilia unitatis eoque magis, quod ex Germania nuntiatur magnam esse spem convertendi multos Iudaeos fessos spei de temporali Messiae regno et ad spirituales prophetiarum interpretationes animum vertentes, nisi scissurae protestantium - nam a romanis superstitionibus abhorrent - incertos eos consilii facerent. Et Venetiis Frater Fulgentius3 Graecos ad protestantium sententias laborans inflectere, ut sub illorum nomine, quibus liberum est religionis exercitium, introducatur in eas partes reformatio, peccatum videt in Confessione Cyrilli4, cum de gratia et libero arbitrio non tantum in partes concessit, quod vel ob pacem protestantium evitandum fuerat, sed etiam contra consensum nititur veteris et recentioris Graeciae.
Salmasius5 dicitur se parare itineri Hollandico. Anticensuram6 si qua dabitur occasio avide exspectabo.
Est apud nos Franciscus Hulsius7, cujus commodis consulemus, quantum ejus fieri poterit.
Cardinalis8, cum Spinolae9 operibus e fine Mediolanensium arceretur, in Rivolum praetorium, oppidum Pignerollum et castellum aliud subalpinum Sabaudici juris omnem vim suam effudit, cunctationem ducis Sabaudi10 pro fide rupta accipiens. Itaque transitum jam habet facilem ac promtum ad Casale. Non etiam ad Mantuam, quae nulla re magis quam victus penuria a Caesareis tentatur. Veneti satis fortiter se gerunt illis in partibus firmati auxilio ferme IV mille Gallorum, qui mari advenere. Sunt tamen, qui isti urbi metuant et ideo putent haec Sabaudo erepta, ut aut gloria Gallorum sarciatur, aut si Sabaudum indemnem praestare vult, Hispanus cogatur Mantuam domino relinquere. Speramus et non sine causa haec omnia in pacem desitura. Certe cardinalis aperte profitetur se bellum cum Hispano nolle neque alieni quicquam appetere. De nuptiis fratris regii11
178
cum virgine Mantuana12 videtur aliquid spei subnatum. Alioqui a patre repetitur.Vale, mi frater, cum vestris nostrisque. Parentibus me commendo, tibi Institutiones13, Phaenissas14, litem15.
Lutetiae 5 Aprilis 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.