Vir clarissime,
Ego amicitiam tuam quanti faciam et pro mea semper in Camerarium nomen reverentia et pro tuis virtutibus, facundia aliqua majore quam mea est opus habeam, ut exprimam. Certum habe, non modo in mea memoria haerere te, sed et efficere me, ne amicis elabaris. Adolescenti, quem mihi commendaveras, utinam tam benefacere potuissem, quam eum minime simulato affectu amplexus sum.
D. Rusdorfii2 peritiam in rebus hujus saeculi plurimum admiror. Solet id genus hominum saepe vaticinari et vereor ne et ille nimium vera de Mantuano3 conjecerit in eis, quos mecum pro sua bonitate comiter habuit sermonibus. Nam certe - quantum judicio humano consequi possumus - Spinola4 tanto cum exercitu tenente ea, quae nobis sunt Cispadana, tanto faciliores habente commeatus, adeo intersepto ad Casale itinere, multo major spes est Gallis posse Sabaudum5 magna parte Alpium ejici, quam indemnem servari Mantuanum. Nam ut in Mediolanensem agrum irrumpant Galli, nunc quidem nulla spes est: ita Ligur ille6 flumina terrasque obstruxit a nobis Batavis edoctus artes, quibus ferocium populorum impetus impune eluduntur. Neque his, qui Galliae rebus imperant - quantum intelligi potest - animus est vires Austriacas justo bello retundere, sed per artes et maxime, si possint, alieno periculo carpere. Videt hoc Italia ideoque illam adeo praegravantem potentiam aut ope aut silentio veneratur. Videt et pontifex7 nec Mantuano quicquam supra vota confert, suasor interim regibus eorum, quae ad pacem pertinent, cujus unica hactenus mora est, quod Riceliacus cardinalis aliqua vellet retinere monumenta suae victoriae. Rex vester8, haud dubie omnium qui nunc regnant sapientissimus, haud dubium est, quin, ut solet, optime usurus sit tempore, sive iniquitas adversariorum ad bellum cogit, sive honesta pace uti datur.
De morte Poloniae regis9 rumores hic, sed incerti, vos propiores propius quoque ista nosse aequum est. De Transilvaniae domina10 mirum quam varia
191
nuntientur spargentibus aliis veneno interemtam, aliis nuptam nobili Gallo, Chalaisii11 ejus, cui caput non ita dudum est cum abcisum fuit, fratri12. Si verum est, quod mari huc adfertur, captum a Lonquio13 Fernambucum, id sane Arausionensi principi14 ad novos triumphos viam pandet.Nos, ut semper, patriae bonisque bene optabimus in id maxime cum tuis vota nostra jungentes ut, si modo tuto id fieri potest, orbis Christianus aliquando ab intestinis armis conquiescat.
Vale, optime Camerari, cum tuis omnibus.
Lutetiae, postrid. Kalend. Maias 1630.
Tuus
H. Grotius.