eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1505. 1630 mei 24. Aan Willem de Groot1.

    Tabulam meae imaginis, frater dulcissime, mittemus per primum qui se obtulerit amicorum. Eum futurum arbitramur Bellimontium2. Ego in eam feci hoc tetrastichum, sed lingua quam judices non intelligunt.

    Τὸν ϰαὶ ἐν ἀλλοδαπῇ γε τὰ σὰ φϱονέοντα πολίτην, οὔτε σε μεμνάμενον δέξαο πατϱὶ φίλη Εἰπὲ δὲ τέϱπομ᾽ ἰδοῦσα ϰαὶ εἰϰόνα φέϱτεϱα δ᾽ αὐτὸν, Ἐν βιβλίοις ἔγνων ϰϱύβδα δ᾽ ἐπεστονάχουν.

    Apologiam pro Confessione3 avide exspecto et mecum Tilenus4 eoque avidius, quia huc quoque calumniae illae transmittuntur. Scripsi ad affinem Reigersbergium5 nuper longam satis epistolam, ostendens quam periculosa sint in istis

    209

    rebus πάντα τὰ ἄγϱαφα. Et de adoratione, unam esse Dei cum λόγῳ ὁμουσίῳ ϰαὶ πνεύματι, Christi autem, qua est μεσίτης, diversimodam. ὁ μεσίτης ἑνὸς οὐϰ ἐστιν ὁ δὲ ϑεὸς εἷς ἐστιν. Gal. III, 20.

    Dolet mihi tam multa Hollandiae oppida contra suam dignitatem et jus imperii ita aliorum impetu agi ac rapi. Magna mali hujus origo inde, quod magistratus sacra et historiam ecclesiae non discunt neque bonos monitores habent. Absque fratre Paulo6 et paucis similibus perierat res Veneta. Illud de Schaffero7 spero et nostris aperiet mentem, ut videant, quid sub umbra praedestinationis contra Hollandiam agitatum sit, cujus oppressa vicinorum conspiratione auctoritas resuscitari nisi interna partium concordia non potest. Siquid habes distinctius de controversiis Rotterodamensibus deque omni ejus urbis statu, fac quaeso nos gnaros.

    Comites Hohenlii8 adhuc Lutetiae sunt, puto hac aestate visuri Galliae caetera. Si abierint, faciam patrem certiorem.

    Hispani Casale obsident spe famis, quae tamen in menses aliquot vitari poterit. Galli capto non sine suorum sanguine Chamberio imminent Mommegliano, validissimo Sabaudiae castello. Multi putant pacem coituram damno et Mantuani et Allobrogis9. Non miror, qui antehac induciis obstiterunt, nunc magis obsistere, postquam vulgi, ut fieri assolet, animi intumuere nova victoria. Sed videant, ne Sicilia Athenas perdat. Nam reipublicae angustos fines habenti difficile est longinqua tueri. Et quid tam fortuitorum capax quam mare.

    Vale cum parentibus, uxore10, amicis.

    24 Maji 1630.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 829.
    2 - Aarnoud van Beaumont; zie ook no. 1504.
    3 - Van Simon Episcopius; zie no. 1502, p. 201 nn. 1 en 2.
    4 - Daniel Tilenus; zie over hem III, p. 34 n. 5.
    5 - Nicolaes van Reigersberch; de bedoelde brief is no. 1502.
    6 - Paolo Sarpi; zie III, p. 153 n. 7.
    7 - Goosen Schaffer? Waarop de opmerking doelt, is mij niet bekend.
    8 - Wolfgang Otto en Ludwig Kraft; zie no. 1388, p. 41 n. 2.
    9 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua en Carl'Emanuele, hertog van Savoye.
    10 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]