eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1525. 1630 juli 12. Aan Willem de Groot1.

    Augusta Taurinorum hactenus obsessa non est, sed videtur in eo res esse, ut id consilium tanquam plane necessarium suscipiatur. Iam cardinalis2 praeivit Pignerollum versus. Rex sequitur atque ita sibi persuasum habet ea quae de pace Masarinus3 proposuit, nihil esse nisi fraudes Hispani hoc omni modo agentis, ut Casale in suam habeat potestatem: quod qui vitari possit, non video. Itaque rex aliunde capiet, quod minus valeat. Ita et Sabaudo4 et Mantuano5 nihil boni est prae foribus.

    Quod pastores moliri dicis verum est et fuit, qui me accederet tanquam jam plane Socinianismi tenerentur remonstrantes. Respondi moderate et, ut puto, refrigeravi impetum. Vellent, qui hic sunt, se publico nomine consuli, moderata omnia pollicentes, ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειϑῆς6 et domestica auctoritate rem componi satius existimem.

    Lugdunensium7 acerbitatem mirarer, ni scirem, quis spiritus intus agat. Scriptum illud a Genevensibus et vicinis8 unde fluxerit, bene conjectas. Per Hottomannum9 res acta est. Vidi ipse casu in mensa illius Anjorani10 literas

    238

    pollicentis se confecturum id negotium. Ipse autem Hottomannus a Vosbergo11 literas accepit et nunc quoque accipit.

    Miror de Iure belli12 et Phaenissis13 nihil me intelligere. Institutionum mearum14 archetypum ipse in Lupesteiniaco carcere combussi, ne in potestatem male volentium veniret. Itaque non habeo, quod inspiciam. Edicta ipsa, ad quae respicio, erant in volumine legum in quarto, quod aliquoties per literas poposci, cum datum mihi a Minpio15 crederem. Tu Vossii esse monuisti. In eo sunt Velaviana, Zutfaniensia, Trajectina et alia multa. Inde igitur corrigendi numeri, quos puto sic a me scriptos: de Wilhelmo 1440, de Carolo 1524; sed ipse inspice neque in errata rejice, sed illas chartas fac recudi vel cum meo damno.

    Mitto tibi partem epistolae Salmasii ad me, ex qua videbis eum de synaxi laicorum nobiscum sentire16.

    De monstro fac nos doceas. Medici non imperiti putant haud necessario esse διφυὲς, cum et in mari sint animantia a vultu humano haud recedentia. Sume tibi adjutores talium eruditos ad inquirendam veritatem, pro qua multum tibi debebimus.

    Parentibus rogamus nos commendes et tuae17, tuis nostrisque, et hanc ad Medium18 mittas.

    Lutetiae 12 Iulii 1630.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 831.
    2 - De Richelieu.
    3 - De later zo vermaarde staatsman Jules Mazarin - Giulio Mazarini - (1602-1661) was gedurende de jaren 1628-1630 secretaris van Francesco Sacchetti, extra-ordinaris nuntius te Turijn en Milaan.
    4 - Carl'Emanuele, hertog van Savoye.
    5 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    6 - Theocritus VII (ΘΑΛΥΣΙΑ), 38.
    7 - De Leidse theologen Walaeus, Polyander à Kerckhoven, Rivet en Thysius, die in 1626 een geschrift hadden uitgegeven getiteld: Censura in Confessionem eorum, qui Remonstrantes vocantur. Het was door Simon Episcopius beantwoord in zijn Apologia; zie no. 1502, p. 201 n. 2 en Rogge, Bibl. v. Rem. Geschr., p. 41.
    8 - Missive, Van de Leeraers ende Professoren der Ghereformeerde Kercken, Academien, ende Hooghe Scholen, der vier Steden .... Zvrich, Bern, Basel, ende Schafhvysen: Mitsgaders by die van Geneven, gheschreven aen de .... Professoren der H. Theologie tot Leyden; zie Knuttel, Pamfl. no. 4057.
    9 - Jean Hotman; zie over hem III, p. 1 n. 3.
    10 - Jacob Anjorrant uit Genève; zie no. 1412, p. 76 n. 1.
    11 - Caspar van Vosbergen.
    12 - De nieuwe druk zag in 1631 te Amsterdam het licht; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 567.
    13 - Euripidis tragoedia Phaenissae, Emendata & Latina facta, Parijs 1630; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 496.
    14 - Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd, Den Haag 1631; Ter Meulen-Diermanse, no. 757.
    15 - Miropio? Vgl. no. 1368, p. 12 n. 6.
    16 - Vgl. no. 1516, p. 226 en n. 5 aldaar en p. 227 n. 1.
    17 - Alida Graswinckel.
    18 - Johannes Wtenbogaert; over deze schuilnaam zie III, p. 117 n. 9.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]